# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 11.1.37-40

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 11.1.37 to 11.1.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/11.1.37

CAP. XIX. - Ubi exhortante rege Bertrannus cum reliquis ad urbem Rohas profectus est. Ad haec verba regis universi qui aderant de regno Jerusalem fiunt voluntarii ad expeditionem Rohas agendam, et conferendam opem obsessis conchristianis, ut cum Turcis bellum inirent, et animas pro fratribus darent, iterant apparatum, renovant; et adhuc recentium laborum circa Baruth immemores, viam Rohas in initio mensis Junii insistunt in [0684D] galeis et loricis, in cuneis septingentorum equitum electorum, in manu trecentorum peditum, arcu et lancea apprime valentium. Profectus est igitur rex, profectus Bertrannus cum copiis suis a civitate Jerusalem, vigili et solerti providentia militum munita, munitis et caeteris civitatibus, quae suae erant potestatis. Descenderunt itaque in campos et regionem Armeniae ad civitatem Rohas diebus mensis unius in itinere peractis. Quibus regis audito adventu, a diversis locis et praesidiis per centenos, sexagenos et quinquagenos plurimi tam Galli quam Armenii Christiani concurrentes, auxilio juncti sunt. Vix ad flumen Euphratem perventum est, et multiplicatus est ejus exercitus ad quindecim millia virorum pugnatorum. CAP. XX. - Quomodo rege adveniente, Turci Rohas dimiserunt, et quomodo Baldewinus comes Tankradum incusaverit. [0685A] Ut autem intravit terminos et confinia civitatis in hac manu forti, in splendore signorum et galearum ex serenissimis radiis aestivi solis, in grandi sonitu tubarum et tumultuosa populi adventione, Turci comperta per exploratores illius approximatione, avulsis tentoriis ab obsidione recesserunt, et in terram civitatis Caran, quae sex milliaribus distabat a Rohas, relocatis castris consederunt, donec scirent et intelligerent, si regis viribus et copiis possent occurrere et resistere. His vero diei unius spatio a statione obsidionis Rohas remotis, Baldewinus de Burg laetatus fama adventus regis, cum quadringentis [0685B] equitibus viris bellicosis et decem millibus Armeniacae gentis, obviam illi ab urbe festinans, Turcos versus Caran divertisse notificavit; sed in castris eos adhuc praestolari, et audire de ejus proposito, cum quadringentis equitum millibus nimium confidentes. Hos Tankradi consilio et instinctu ad obsidionem Rohas convenisse referebat, et in omnibus Tankradum sibi contrarium et infestum esse.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
