# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 11.1.41-44

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 11.1.41 to 11.1.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/11.1.41

CAP. XXI. - Legatio regis Baldewini ad Tankradum et collatio. Hac Baldewini super injuriis Tankradi audita querimonia, rex consilio suorum Tankrado legationem Antiochiae misit, ut ad eum et primos exercitus Christianorum descenderet; et si quae ei injuste essent illata a Baldewino, omnia aut aequo judicio aut concordi [0685C] consilio majorum in praesentia Christianorum se velle definire. Qui multum renisus est venire; tandem consilio suorum cum mille quingentis militibus loricatis descendit, ut de omnibus his quibus a Baldewino de Burg accusaretur audiret ac responderet; et si quae haberet adversus eum, in audientia omnium domonstraret. Ergo veniens regem salutavit, et a rege susceptus est benigne. Dehinc rex, praesente coetu fidelium, rationem cum eo habuit quare adversus fratres et conchristianos Turcos eduxerit, cum potius Christianis subvenire debuerit. Qui se minime excusans, hac de causa se illis non subvenisse respondit, quod Baldewinus, praeses civitatis Rohas, nullum sibi respectum fecerit, cum ante hos dies ipsa civitas [0685D] Rohas et multae aliae civitates de regno fuerint Antiochiae, et illi subditae annuos reditus dominatori Antiochiae dederint. CAP. XXII. - Allocutio regis ad Tankradum de reconciliationis gratia cum principibus. Ad haec rex Baldewinus Tankradum cum omni mansuetudine de hac querimonia compescuit, dicens: Frater mi Tankrade, non justam rem exigis, nec adversus Baldewinum justam habens molestiam de aliquo loqui debes tributo, quod Antiochiae hactenus reddebant civitates, cum nihil inter nos de jure gentilium simus habituri in omnibus, quae Deus nostra subjiciet ditioni. Nosti, et universis notum est Christianis qualiter cum a terra et cognatione exivimus, pro nomine Jesu exsilia quaerentes, patrimonia [0686A] deserentes, decreverimus ut quiquid in terra hac peregrinationis nostrae quisque de regno et terris gentilium expugnatis apprehenderet, pacifice et libere obtineret; nullus ad injuriam in eum manum mitteret, nisi ut subveniret, et animam pro fratribus singuli ponerent. Et ideo scias, quia non justam adversus Baldewinum habes querelam, cum gentilium decreta et nostra non conveniant; et stabili consilio de hoc in unum consenserimus, si res Christianorum adeo sublime procederent ut regem constitueremus, eum ceu caput, rectorem ac defensorem ad nostra retinenda ac propaganda subjecti sequeremur. Unde ex timore Dei et justo judicio omnium, qui nunc adsunt Christianorum, oportet te in concordiam redire et ab omni molestia, quam habes adversus Baldewinum [0686B] animum revocare. Alioqui si gentilibus vis sociari, et nostris moliri insidias, nequaquam frater Christianorum poteris remanere. Nos quoque confratri Christiano juxta decretum nostrum coadjutores et defensores ad omnia parati sumus. Tankradus regem se juste arguentem ex judicio omnium intelligens, nec se justam adversus hujus dicta habere excusationem, in concordiam et amicitiam rediit; ac poenitentia ductus, quod cum gentilibus quidquam adversus confratrem machinatus fuerit, promisit se ultra purum ac fidelem, sicut a principio viae devoverat, coadjutorem confratrum velle persistere indeficientem.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
