# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 11.1.73-78

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 11.1.73 to 11.1.78. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/11.1.73

CAP. XXXVII. - Rege Baldewino Ascalonem descendente, regis Babylonii filius a civibus intromissus, Christianos ibi repertos occidit. [0691D] Quibus rex auditis, iter distulit et Ascalonem rediit, si forte suis subvenire posset. Verum cives qui urbem inhabitabant, virtutem Babyloniae adesse intuentes, et regis Baldewini absentiam, quadam die convenientes, ammiraldum in ore gladii percusserunt, et filium regis Babyloniae, apertis portis, urbi immiserunt. Qui intromissus, priusquam rex Baldewinus fines Ascalonis attingeret, milites catholicos, qui per moenia diffusi erant, exterritos et subito expugnatos, universos in ore gladii occidit; civitatem vero, seris et omni custodia Sarracenorum minuit. Rex igitur Baldewinus, accelerata via, ut interitum suorum comperit, et urbem ex perfidia civium amissam, Ammiraldum quoque in fraude peremptum, Jerusalem repedavit; quia nulla tunc [0692A] erat opportunitas urbem assiliendi, et suos decollatos ulciscendi. CAP. XXXVIII. - Qualiter ducenta miltia Turcorum Turbaysel obsidentes, et Antiochiam tendentes, Gozelinus comes insecutus sit. Interea Malducus, Arongaldus, Armigazi et Samarga, qui, collecto exercitu ducentorum millium equitum, Turbaysel obsederant, duobus mensibus montes ipsius praesidii in virtute nimia suffoderunt, ut sic putei oborientes et cisternae aqua deficerent, et Gozelinum loci defensorem et cum eo inhabitantes captivarent. Sed post nimium laborem Turci videntes quomodo nihil proficiebant in demolitione et cavatione montium, abhinc Antiochiam profecti sunt cum centum millibus; centum vero millia propter [0692B] nimietatem et diuturnam moram, in qua necessaria vitae minuebantur, in terram Corrozan redire decreverunt. Gozelinus reditum et divisionem illorum intelligens, insecutus est remeantes cum centum et quinquaginta equitibus et centum peditibus; ac in impetu subsequentes ac retardatos, et vehiculis cibariorum impeditos incurrens, mille detruncatis, praedam magnam cum spoliis in praesidium abduxit. CAP. XXXIX. - De centum millibus Turcorum, qui filium Brodoan, principis Alapiae, obsidem nequiter jugulaverunt. Caetera vero multitudo centum millium Turcorum Alapiam pervenientes, Brodoam principem civitatis precati sunt, ut uxores filiosque teneros ac filias ad tuendum susciperet, donec eventum victoriae suae [0692C] viderent. Sed his refutatis, quia pax inter eum et Tankradum erat, hoc tantum promisit eis quod nulli parti hinc vel hinc auxilio haberetur, et hac de causa filium suum obsidem eis fecit. Turci vero filium illius tenentes, post paululum pactum fidei praevaricantes, filium illius se decollare constanter attestati sunt, nisi eis foret auxilio et filios ac filias cum uxoribus et sarcinis suis intra moenia reservaret, propter dubium belli eventum. Quod cum ille negaret propter foedus quod pepigerat cum Tankrado, filium ejus in oculis patris et omnium suorum aspectu, capitali sententia interimere non abhorruerunt. Decollato itaque tam impie et dolose filio Brodoan, Caesaream Philippi profecti sunt, quae sita est juxta montana Gybel, ab Antiochia diei [0692D] unius itinere: ubi fixis tentoriis super fluvium Farfar, hospitati sunt.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
