Latin
11.1.81 to 11.1.84
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 11.1.81-84
Not analysed yet
CAP. XLI. -Quod sedecim millia Christianorum contra Turcos acies direxerint, multa fame periclitati. Tertio vero die postquam ex omnibus locis et castellis in unum convenerant, ordinatis aciebus, Caesaream viam instituerunt, ubi Turcorum copiae, sicut arena quae est in littore maris, congregatae sunt. Erat autem exercitus Christianorum ad viginti sex millia equitum et peditum, virorum bellatorum. Videntes Turci quia Christianorum virtus appropinquasset, alteram in ripam fluminis Farfar transierunt, et tentoria illic in spatioso loco reposuerunt. [0693D] Quo in loco sedecim diebus utrinque moram fecerunt. Sed Christiani minime cum Turcis stabili bello committere poterant, propter illorum miram hac et illac per agros discursionem et circumvagationem, quam in Christianos equorum velocitate moliebantur. Et cogebant iidem Turci universas urbes et munitiones in circuitu magnis minis et terroribus, ne quid venale Christianis afferretur. Quapropter sex diebus tanta penuria panis, et praecipue equorum pabuli sunt arctati, ut amplius mille fame et pestilentia periclitari viderentur. CAP. XLII. -Quod saepius utrinque ordinatis aciebus Turci fugam inierint. Quinta decima vero die rursus Christiani agmina ordinaverunt: ordinaverunt et Turci. Ordinatis itaque [0694A] utrinque tres acies Christianorum nimium avidae caedis hostium, supra modum viam acceieraverunt adversus hostiles cuneos. Sed nimis a societate prolongatae, immoderato grandine sagittarum vexatae, in luga ad exercitum sunt reversae, plurimis vulneratis, pariter plurimis cum equis et mulis et omnibus spoliis retentis. Videntes autem Baldewinus et Tankradus suos bello defecisse, et usque ad exercitum in fugam remissos, prolato signo sanctae crucis, contra inimicos in spe salutis et victoriae laxis frenis Turcos impetu adeunt. Sed Turci solito more equorum cursu per centum et centum, per mille et mille, nequaquam bellum secum committere passi sunt. Quadam vero luce exorta, Turci consilio inito, in terram Corrozan reversi sunt, eo quod nihil Antiochiae [0694B] nocere potuerunt, et Christianorum virtus illis obviam facta sit, nec bello nec sagittis absterreri potuerit. Acta sunt haec in festo S. Michaelis archangeli tempore autumni, quando universae fruges meti et colligi solent.