# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 11.1.85-88

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 11.1.85 to 11.1.88. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/11.1.85

CAP. XLIII. - Ubi Tankradus post discessum Turcorum praesidium Gerez multis diebus obsedit. Hoc eodem anno Tankradus post discessum regis et caeterorum magnorum qui sibi in auxilium confluxerant, vires suas retinens, in mense Octobri praesidium Gerez, quod dicitur Sarepta Sidoniorum, eo quod subjectum regi Sidonis quondam fuisset, in manu potente obsedit. Sed Turcorum armis et custodia munitum reperit; turrium quoque et murorum [0694C] aedificiis firmissimum undique repertum est. Distabat enim hoc praesidium vix expugnabile sex milliaribus a civitate Alapia, quam Brodoan suis armis tuebatur. Tankradus videns praesidium firmissimum et defensione Turcorum tutissimum, per dies plurimos machinas et tormenta lapidum fieri constituit, quibus undique in duodecim partes suos circa praesidium constituens, nocte ac die turres et muros comminuens oppugnabat. Circumfodit etiam idem Tankradus suos vallo tutissimo, quod et vigili custodia munivit, ne subito hostes callide ad eum vel suos in obsidione divisos irrumpentes, bellum cum eis committerent, et sic facile expugnarent. CAP. XLIV. - Ubi Tankradus urbe Gerez tandem multis artibus devicta, regionem illius totam obtinuit. [0694D] Sic Tankradus ingeniis suis muro et turribus applicitis, et in tutamine valli suis constitutis diebus multis, ruinam praesidio intulit, dum quodam die Dominico post Natalem Domini, magistra arx crebro ictu lapidum quassata corruit; et ab alto cadens turres duas, quae illi erant collaterales, casu suo et pondere intolerabili comminuit; et sic Tankrado suisque sequacibus aditum patefecit. Tankradus nunc amplius et validius quam solebat hostes in praesidio urgebat, et scutorum testudine ad eos introrsus venire facie ad faciem contendebat; sed adhuc prae magnitudine lapidum, qui aditus occupabant, ingredi confidenter nequibat, et propter [0695A] infesta jacula quae a Turcis emissa obsistebant. Turci defensores praesidii, videntes ruinam suarum turrium, et quomodo Tankradus eos longo tempore obsedisset et adhuc obsidere decrevisset, donec praesidium caperetur, dextras sibi dari poscunt; et ostro caeterisque pretiosis in auro et argento ab eo sumptis, a praesidio exeuntes in ejus potestatem reddunt. Et sic Tankradus hujus praesidii et totius regionis possessor et dominator factus est.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
