Latin
11.1.89 to 11.1.93
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 11.1.89-93
Not analysed yet
CAP. XLV. -Qualiter Tankradus aliud praesidium, nomine Vetule, obsederit, ammiraldo quodam sibi confoederato. Eodem anno tempore Quadragesimali Sarepta capta, muris et turribus reaedificata et custodibus munita, castellum, quod dicitur Vetule, situm in montanis [0695B] in regione Gybel, Tankradus collectis viribus obsedit spatio trium mensium; sed in uno latere inobsessum reliquit propter difficultatem locorum et copias Sarracenorum, qui hac parte abundantius morabantur. Obsidione igitur locata, praedas circumquaque contrahebant, gentiles captivabant et plurima damna inferebant. Tandem quidam ammiraldus, videns regiones graviter ab exercitu Tankradi vastari, pepigit foedus cum eo ne sua depraedandi causa ingrederetur; et ideo inobsessum locum praesidii obsideret, eo quod notas haberet semitas, quae investigabiles a Gallis nulla possent arte deprehendi. Quod et actum est. Nam Tankradus cum illo foedere inito, decem equites, centum pedites illi in auxillum constituit, quatenus ejus conductu et notitia [0695C] locum inobsessum praeoccuparet, nullum illic exitum aut introitum fieri patientes. CAP. XLVI. -Ammiraldus idem cum Tankrado Vetule obsidione cingens, civibus urbe erumventibus, vix fuga elapsus est. Ammiraldus militibus Tankradi secum assumptis, quingentis vero suorum ascitis, difficilia obsedit loca, ubi hospitia et mansiones aedificantes, ut in [0696A] eis moram diebus aliquot obsidionis facerent, plurimum opere et labore gravati sunt. Fessis itaque et exhaustis via difficili et opere et somno gravi immersis, in prima noctis vigilia Turci ac Sarraceni cum multis millibus in castris eorum ex improviso adfuerunt, pariterque universi defensores e praesidio erumpentes, signo et vociferatione audita, et usque mane dimicantes centum pedites detruncaverunt. Ammiraldus vero graviter vulneratus, vix evasit cum decem militibus, sed quingenti milites in falsa fide praesidium cum Sarracenis intrantes, a duce et ammiraldo suo sequestrati sunt. CAP. XLVII. -Quod Tankradus obsidione longa urbem Vetule et omnem illius regionem obtinuit.