# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 11.1.94-97

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 11.1.94 to 11.1.97. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/11.1.94

[0696B] Tankradus semper imperterritus obsidionem magis firmans, mangenas duodecim ad urbis moenia applicuit, donec barbicanas et turres, spatio unius mensis quassatas, usque ad interiora praesidii perforavit. Videntes autem defensores quia jactus lapidum nequaquam sustinere possent, in cujusdam noctis silentio ignem quibusdam ligneis aedificiis immittentes, diffugio elapsi sunt. Tankradus videns praesidium igne conflagrare jam vespere facto, viros vero aufugisse comperiens, cum sociis audacter ingressus est, et turres suo satellitio muniens, regionem coepit expugnare et subjugare. CAP. XLVIII. - De obitu Boemundi ducis. [0696C] Hoc in anno Boemundus avunculus Tankradi, aegritudine correptus, vita discessit apud Bare civitatem, ad ecclesiam B. Nicolai catholice sepultus, tempore quo Henricus V rex, imperator IV, Romae plurimos sibi resistentes hostili impetu in ore gladii crudeliter edomuit; regnumque et imperium ex haereditario jure antecessorum potenter et gloriose retinuit. Albert of Aix Medieval Latin The Latin Library The Classics Page

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
