# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 12.1.16-18

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 12.1.16 to 12.1.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/12.1.16

Celebratis itaque illic per dies octo sancti Paschae solemniis, assumptis ducentis equitibus, centum vero peditibus, ad vallem Moysi profectus est in partes Arabiae, ut praedarum aliquid abinde contraheret, [0700A] quibus inopes milites et rebus vacuatos ditaret et deficientes animaret. Legati vero regis Graecorum benigne commendati, donisque magnificis ampliati, Constantinopolim remissi sunt. Vix vero partes Arabiae intraverat, et ecce Idumaei, quos moderni vocant Bidumos, viri mercatores cum immensis copiis diversarum mercium in mulis et camelis, inter manus regis et suorum adfuerunt, qui nullatenus effugere valentes, omnibus rebus divitiarum suarum tam in auro quam in argento, gemmis pretiosis, ostro diversi generis et operis, pariterque pigmentis exspoliati sunt, pluresque capti, Jerusalem abducti in custodiam mancipati sunt, praeda vero et spolia eorum inter milites divisa sunt. Eodem anno Tankradus, qui Antiochiae praeerat, vehementi infirmitate [0700B] correptus, in Adventu Domini Jesu Christi morte occubuit, et in basilica B. Petri apostoli catholice sepultus, planctum magnum reliquit, omnibus prope positis mortem ejus audientibus. CAP. IX. - De adventu Turcorum contra Jerusalem, et quod rex e contrario militiam adunarit. Post mortem tam famosi et bellicosi viri Turcorumque undique fortissimi expugnatoris, mense Martio novo vere aspirante, praefatus Malducus, qui et ipse unus de praepotentibus regni Corrozan erat, ascitis fortissimis copiis Turcorum circiter triginta millia, disposuit transire usque ad Damascum, ut assumpto Dochino, qui et ipse Turcus et princeps injuste erat Damascenorum, expugnaret civitates quas rex obtinebat; deinde Jerusalem, si ejus voluntati [0700C] prospere succederet, ad debellandos et expugnandos Christianos perveniret. Divulgata autem tam famosi principis adunatione per regionem civitatis Edessae, nuntii Armenii regi Baldewino diriguntur, qui omnem rem et apparatum illius declarent, quatenus praevisis et suis convocatis, hostibus tutius et facilius ad resistendum occurreret. Rex autem, auditis nuntiorum verbis, illico aptata legatione Antiochiam ad Rotgerum, illustrissimum juvenem et militem, filium sororis Tankradi, qui et loco ejus restitutus principatum obtinebat Antiochiae, direxit, ut sine intermissione ad auxilium ejus venire operam daret in paratu armorum et copiis, sicut decretum fuerat a principio Christianos christianis [0700D] fratribus subvenire. Rotgertus sine mora, accepta regis legatione, septingentis equitibus, quingentis vero peditibus assumptis, ad ipsum regem venire disposuit; sed aliquantulum propter colligenda arma retardatus est. Turci vero viam Damascum accelerantes, ad mare Galileae castrametati sunt, et praesidium Tabariae obsidentes, hac parte fluminis Jordanis plurimum temporis egerunt, montem Thabor occupantes, et undique Christianorum habitationem delere studentes. Jam enim in calumniis et praedis et aggravatione Christianorum curriculo trium mensium potenter obsederant, omnia vastantes, nulli parcentes, nocte ac die insidiis invigilantes, milites Tabariae crebris assultibus et bello lacessentes.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
