# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 12.1.19-22

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 12.1.19 to 12.1.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/12.1.19

CAP. X. - De mille quingentis peregrinis Christianorum, propter quos rex attrivit in pugna ducentos Turcorum. [0701A] His diebus mille quingenti peregrini, qui Paschali solemnitate Jerusalem moram fecerant, reditum parantes, sed per regionem Sur transire metuentes, regem supplici prece convenerunt, quatenus conductum ejus trans Sur habere mererentur, ne ab inhabitatoribus urbis impugnarentur, parum resistere valentes, sicut fessi et plurima inopia gravati. Rex, videns illorum redeundi constantiam, trecentis ascitis militibus, viam cum eis usque ad montana Sur tenuit. Sed in latibulo montium paulisper remoratus, peregrinos praemisit ut sic experiri posset si qua virtus civium Sur ad insecutionem Christianorum [0701B] peregrinorum appareret. His vero praemissis, milites civitatis Sur ad quingentos egressi, peregrinos procul ab urbe transeuntes, ad trucidandum et captivandum insecuti sunt multa vociferatione et tubarum strepitu ad perterrendos illos intonantes. Verum rex, audita hac vociferatione, a latibulo et insidiis velociter exsurgens, militibus in tergo adfuit, plurimam caedem exercuit, quousque Sarraceni victi et attriti fugam arripientes, Sur viam remensi non prius portas introierunt quam ducenti ex eis capti et attriti sunt. Peregrini hac sola die via continuata, altera autem die audita Turcorum praesentia cum tot millibus, inito consilio, Ptolemaidem reversi sunt, illic cum rege moram facientes. CAP. XI. - Rex cum Turcis congrediens, fuga dilabitur, quibusdam suorum in bello cadentibus. [0701C] Rex igitur intelligens Turcorum audaciam nimium aggravasse, longe lateque praedam contraxisse, ab assultu raro quievisse, vehementer indignatus convocat universos qui erant in circuitu Jerusalem et omnium civitatum quas possidebat, et ad septingentos congregans equites, peditum quatuor millia, peregrino exercitui jurat et contestatur non ultra Rotgerum et remotos conchristianos principes praestolari, nec longius pati Turcorum arrogantiam et calumnias. Et statim a Ptolemaide tam novis peregrinis quam caeteris ascitis, trans Jordanem castra figi statuit, ipso natali apostolorum [0701D] Petri et Pauli, eo videlicet in loco, quo hactenus Turcorum per prata amoena et voluptuosa ponebantur tentoria. Turci vero astuti hoc per latores comperto, tentoriis sublatis, in montem Thabor secesserunt, ac si regem metuentes et fugam maturantes, cum eo bellum committere non auderent. Sed vix ponebantur tentoria, et ecce Malducus Dodechinusque cum universo comitatu suorum eruperunt a montanis Thabor, ut arena maris fortiter irruentes arcu et sagitta in castra regis et suorum, gravi bello et vulnere atroci praeliantes et Christianis acies impugnantes, donec rex et tota manus suorum vim tot millium sustinere non valentes, sed fugam ineuntes, ad mille quingentos occiderunt, praeter equites, quorum triginta interempti [0702A] sunt. Cecidit illic Reinerus de Brus, miles imperterritus; Hugo, juvenis nobilis et miles illustris; aliique quorum actus et bella laude et memoria dignissima sunt.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
