# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 12.1.23-26

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 12.1.23 to 12.1.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/12.1.23

CAP. XII. - Rex sedecim millibus congregatis, in secundo congressu Turcos a Jordane potenter effugavit. Vix itaque rege elapso, et Turcis loca campestria victoriose obtinentibus, altera die Rotgerus, successor et haeres Antiochiae, filius sororis Tankradi, cum quadringentis equitibus et sex centis peditibus adfuit, mire molestatus de regis infortunio et suorum casu, et quia itineris tardatione hesterno praelio ei ad opem esse non potuit. Adfuit et princeps civitatis Tripolis, non minus animo consternatus, quoniam sic a [0702B] Turcis castra regis caesa sunt. Et post pauca adfuerunt plurimae acies Christianorum navigio usque ad Ptolemaidem advectae; quorum ex omni parte tam mari quam terra affluentium sedecim millia in unum collecta sunt. Rex tot millibus in brevi congregatis, Turcos adhuc trans Jordanem in sua feritate persistentes aggredi statuit ex consilio omnium qui aderant, quatenus in capite eorum, Deo auxiliante, redderet malum, quod sibi suisque et universae regioni inferre conati sunt. Verum Turci audito regis adventu et voluntate, a loco et regione Jordanis recedentes, Romaniam ingressi sunt, regis Graecorum castella et civitates plurimas obsidentes et expugnantes. CAP. XIII. - Quomodo conjux ducis Siciliae ad thalamum regis Baldewini cum magno apparatu properavit. [0702C] Rege dehinc cum omni manu sua ab insecutione hostium Ptolemaidem reverso, mense Augusto inchoante, pervenit ad aures regis quomodo nobilissima conjux Rotgeri ducis Siciliae, fratris Boemundi magnifici principis, post obitum et exsequias praefati mariti ad thalamum regis magnopere properaret in apparatu copioso magnarum divitiarum et plurimo militum comitatu. Fuerunt ei duae triremes, singulae cum quingentis viris bello doctissimis, cum navibus septem, auro, argento, ostro, gemmarum vestiumque pretiosarum multitudine onustis; praeter arma, loricas, gladios, galeas et clypeos auro fulgidissimos, et praeter omnem armaturam, quam ad defensionem [0702D] navium solent viri potentissimi comparare. In ipsa denique nave, in qua praedicta matrona manere decreverat, malus auro purissimo tectus, procul radios ad solis claritatem exerebat, et utraque navis cornua auro et argento fabrili opere vestita, spectaculo admirationis omnibus erant ea intuentibus. In una de septem navibus viri Sarraceni et sagittarii, viri fortissimi et claritate pretiosarum vestium fulgentes inerant, dono regi adducti, et qui nullis in regione Jerusalem sagittandi arte inferiores haberentur. Hujus itaque matronae adventu et gloria audita, rex tres naves, quas vocant galeidas fetas viris egregiis et marino certamine peritissimis, misit illi in occursum; sed ventorum turbine mari intumescente, nequaquam illi occurrere aut sociari [0703A] potuerunt. Ventorum enim potentia naves longe jactatae, tandem portu sinuque Ascalonis vespere sunt receptae circa horam nonam, nequaquam nautis valentibus aut frustra conantibus iter per aquas tenere, propter ventum qui eis nimium contrarius repugnabat.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
