# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 12.1.33-34

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 12.1.33 to 12.1.34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/12.1.33

CAP. XVII. - Quod milites Baldewini regis navali praelio contra Babylonios gloriose decertaverint. In anno secundo post nuptias regis Baldewini, exercitus regis Babyloniae copiosus navali adventu [0704D] usque Sur allapsus est in Assumptione B. Mariae. Ubi insidias Christianorum alii molientes, alii rerum mercationem facientes, post tertium diem Nativitatis ipsius Virginis jam mora facta, reditum paraverunt. Ptolemaidi vero appropiantes, ordinaverunt navales acies, omni armatura adversus Christianorum vires munitas: quarum duae majoris virtutis et multitudinis post tergum custodiam agentes, sed nimium rebus et hominibus occupatae, a longe plus milliari subsecutae sunt. Cives vero et regis milites Ptolemaide, qui solito more quotidie per moenia diffusi erant, intuentes vela et malos gentilium Babyloniam remigantium, statim loricis et galeis induti, tribusque galeidis circiter quadringenti invecti, undis inferuntur ut naves subsequentes aliqua bellica [0705A] arte vexatas captivarent. Navis vero ex duabus, quae nimis onusta erat armis et populis, effugere minime valens, plurima defensione armorum coepit resistere ab hora diei nona usque ad vesperam: Sed tandem post nimiam caedem utrinque illatam coepit viribus deficere, captaque usque ad portum civitatis Caiphas perducta est. Apud Caiphas quidam Sarraceni capti et vulnerati, custodiae mancipati relinquuntur; incolumes vero usque Ptolemaidem cum sua nave capta transmissi sunt cum pariter vulneratis Christianis quibusdam. Sed vulneratis Christianis a tribus galeidis expositis, caeteri adhuc incolumes Christiani, aliis assumptis secum sociis in duabus galeidis, navem, quae amplius rebus, militibus et armis onerata et impedita, tardior ibat, insecuti, [0705B] jam quinque galeidis valide assilientes cinxerunt. His econtra non minus valide se defendentibus, ac omni genere armorum sagittarumque jaculatione viriliter pro anima pugnantibus, postremo post nimium bellicum laborem a mane usque ad medium diem utrinque gravatis, fere gentilium navis, quae dicitur cattus, ab eorum manibus defensa et elapsa est. Quod viri et milites Ptolemaide a moenibus speculantes, et Christianorum galeidas defecisse, consilio facto, ducentos ad subveniendum illis mittere constituerunt. Et sic navis undique crebro assultu illarum sine intermissione fatigata ac superata, vespere Ptolemaidem vi perducta est. De Sur, quae Tyrus dicitur, duae galeidae illis in auxilium processerant; sed videntes Gallorum constantiam et suorum [0705C] defectionem, fugiendo in sua reversae sunt. Erant hac in nave mille viri pugnatores fortissimi, quos tota nocte ex jussu regis ad custodiendum cives multis vigiliis et armis obsederunt; et res eorum innumerabiles militibus divisae sunt. Ex Sarracenis alii decollati, alii innumerabili pretio redempti et laxati sunt.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
