Latin
12.1.35 to 12.1.38
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 12.1.35-38
Not analysed yet
CAP. XVIII. -Quomodo princeps Damascenorum fraude occiderit alium principem Turcorum. Post haec anno sequenti praefatus Malducus, unus de praepotentibus Turcorum, post plurimam stragem et caedem Christianorum a partibus Romaniae in Damascum rediens, apud Turcos et omnes gentiles nomine et fama exaltatus est, eo quod prae omnibus ampliorem tyrannidem in fideles Christi exercuisset. [0705D] Unde Dochinus, princeps Damascenorum, gravi invidia et indignatione tactus, omni versutia qua novit interitum illius moliebatur; sed tamen occulte, ne odium suorum incurreret, a quibus idem Malducus propter nimiam dationem suam et militiae strenuitatem valde charus habebatur. Quapropter, dum saepe circa mortem illius dolosa machinatione satageret, nec inter plurimas versutias locus hunc perimendi daretur, tandem hanc suae fraudis reperit viam, qua virum mortificaret, nomenque ejus deleret. Quatuor enim milites ex genere Azopart donis ac magnificis promissis convenit, quatenus clam eum in armis furtivis in die solemni in secreto oratorii sui, dum in caeremoniis ritus gentilis [0706A] intentus haberetur, subito transfoderent; et sic ab eo dona recipere mererentur. Immissi igitur clam oratorio Malducum intrantem et caeremoniis secure insistentem repentino impetn invaserunt: quem acutissimo ferro pariter trans praecordia figentes, haec prorsus ignorantem exstinxerunt, fugaque elapsi sunt. Dochinus hujus perfidiae et homicidii conscius, licet tum dissimularit, dum a suis rem actam comperisset, fictis lacrymis et planctu maximo sine cordis affectione de morte tam magnifici principis coepit conqueri, et mortis illius auctores, usquequaque persequi jussit et investigare. Sed fraus illius post modicum apud Turcos coepit propalari; et ex eo die in odia et inimicitias illorum incidit, multas insidias [0706B] pro sua perfidia prorsus inexcusabili perpessus. CAP. XIX. -De copioso apparatu gentilium versus Antiochiam, quem Baldewinus rex disperdidit per suam militiam. In anno secundo post necem Malduci Burgoldus de regno Corrozan egressus, Brodoan rex Alapiae, et Cocosander de civitate Lagabria, cum quadraginta millibus Turcorum in terram Antiochiae cum apparatu magno et intolerabili armatura profecti sunt, tentoria sua locantes in campestribus civitatum Rossa, Royda et Femie, quarum suburbia tormentis lapidum atterentes et expugnantes, Femie vero nullatenus nocere valentes, totam regionem inibi praeda et igne depopulati sunt. Tommosam, Turgulant, Montfargiamque [0706C] civitates in virtute magna et manu robusta expugnantes, Willhelmum principem Christianum de Perce, horumque praesidiorum praesidem, captum et vinctum abduxerunt; caeteros in eis repertos alios capitali sententia peremerunt, alios captivatos tenuerunt. His in regionibus diebus hebdomadarum undecim consedisse perhibentur. Rex vero Baldewinus Jerusalem tunc moram faciebat. Qui invitatus ad auxilium militum Christi, cum quingentis equitibus et mille peditibus, et cum eo princeps Damasci Dochinus, nunc ipsi regi fide alligatus, in plurimo equitatu versus Antiochiam iter accelerant. Punctus, filius Bertranni de Tripla, quae est Tripolis, adfuit in eodem comitatu cum ducentis equitibus et duobus millibus peditum [0706D] usque ad civitatem Taramriam regia via profectus. Ubi Rotgerus de Antiochia et Baldevinus de Rohas cum decem millibus equitum et peditum illis occurentes, et hac in terra octo diebus moram facientes castrametati sunt. Turci regis audita praesentia et suorum copiis, versus civitatem Malatinam in montana fugam constituerunt; quia cum eo confligere diffidebant. Rex igitur, comperto recessu Turcorum, redire cum suis disponens, uxorem Tankradi, quae filia erat regis Franciae, secum duxit, quae ex regis consilio eidem Puncto copulata est, nuptiis gloriose et in omni plenitudine ac pinguedine celebratis Triplae, quae sibi haereditario jure a parentibus relicta est.