# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 12.1.39-41

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 12.1.39 to 12.1.41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/12.1.39

CAP. XX. - Ubi Baldewino rege redeunte Hierosolymam, Turci readunatis viribus funduntur. [0707A] Post reversionem regis, Turci sine mora ad Gastum. Harech et Synar, civitates Gallorum in fortitudine sua reversi sunt, terram invadentes omniaque illic reperta non parce depopulantes. Rotgerus et Baldewinus hoc audientes, plurimum de reditu regis turbati sunt, eo quod procul jam abiens revocari non posset. Et ideo consilio habito, ne ei nuntios in vanum dirigerent, suos tantum ad quindecim millia collegerunt ex omni genere tam Francorum quam Armeniorum. Erant autem Turci in tres divisi societates super fluvium Farfar, qui inter duas civitates, Caesaream Stratonis et Femiam, facit alveum. Primo denique diluculo in die Exaltationis [0707B] sanctae crucis, Rotgerus et Baldewinus factis aciebus ipsos Turcos aggressi sunt: ubi, praelio commisso, quindecim millia Turcorum ceciderunt, pauci Christianorum occubuisse reperti sunt. Primo exercitu sic attrito, Rotgerus ad alterum dum tenderet vociferatione magna, universi hostes metu attoniti, fugam ineunt ad vada praedicti fluminis, et undis involuti et suffocati perierunt. Tertius dehinc exercitus hac catholicorum victoria stupefactus, dum viarum errore diffugium faceret, forte applicaverunt in regione Camollae, in valle quadam juxta castrum Malbech. Ubi Dochinus cum octo millibus occurrens graviter cum eis praeliatus est, tribus millibus illorum occisis, et mille abductis captivis. Erant enim [0707C] inter hos Turcos fugitivos multi de progenie et sanguine Malduci, qui plurimum sibi saepe adversabantur, de ejus perfidia et nece iniqua, ut propinqui illorum, in terra Corrozan apud majores et minores querimoniam facientes, et de nece propinqui ultionem exsequentes. Hac de causa Dochinus semper sollicitus et suspectus, nunc regi Baldewino et fidelibus Christianis foederatus integrius adhaerebat; Turcis usquequaque nocere non desistebat. CAP. XXI. - Quod Baldewinus rex cum manu parva profectus sit in montem Sina.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
