# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 12.1.45-48

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 12.1.45 to 12.1.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/12.1.45

CAP. XXIII. - Quomodo rex Baldewinus Ptolemaide aggravatus, per multas eleemosynas de infirmitate sit alleviatus. Post dies aliquot Ptolemaidem descendens, mense Martio inchoante graviter coepit aegrotare, et de die in diem corporis molestia aggravari. Quare thesauros, quos habuit in vasis aureis et argenteis multisque millibus byzantiorum, pauperibus jussit partim erogari pro peccatis suis et animae suae salute; vinum, frumentum, oleum et hordeum, quod habehat in Jerusalem et aliis in locis plurimis, item pauperibus [0708D] et orphanis et viduis sine dilatione jussit distribui, vitae suae nimium incertus. Domui quidem suae partem contulit; militibus quoque domesticis et advenis, et cunctis, qui sibi in auxilio militari servierant in conventione solidorum, byzantios, aurum, argentum et ostra plurima largitus est. Omnia debita sua persolvi praecepit, et constanter admonuit ne animae suae essent impedimento. Sed, Deo volente, qui omnibus poenitentibus dat vitam et mortem transfert, huic jam nullam spem vivendi habenti, precibus et lacrymis pupillorum et viduarum sanitas redditur, et corporis sui debilitate alleviata, ex toto athleta Christi convaluit. Jam enim antea tam valida illius aegritudine divulgata, navales exercitus Babyloniorum, qui Sur applicuerant, ut [0709A] in ipsius regis morte civitates Christianorum oppugnarent, nunc illius salute et sanitatis reparatione audita, sine aliqua mora viam aquarum in regionem suam remensi, absque ullius contradictione discesserunt. CAP. XXIV. - Qualiter eumdem regem patriarcha corripuerit, et quod ipsas illicitas nuptias repudiaverit. Dehinc rege a languore suo relevato, Arnolfus cancellarius sepulcri Dominici, nunc antistite Gobelino mortuo, patriarcha electus et constitutus est. Deinde Romam profectus, a Paschali pontifice Romano benigne commendatus, et reversus, et de omnibus objectis excusatus, dominum regem ex admonitione et jussione ipsius apostolici coepit [0709B] arguere et monere, ut praedictam matronam, quam duxit uxorem, a thalamo suo amoveret propter adulterium, quo in prima conjuge, orta de principibus Armeniae, peccavit, eo quod legitimas nuptias adulterinis illius foedavit connubiis. Interdixit etiam illi hac de causa quod consanguinitatis ejusdem matronae, ortae de sanguine Gallorum, reus haberetur. Ex hac admonitione constituto consilio in urbem Ptolemaidem in ecclesia S. crucis, rex ab uxore sua sequestratus est, Arnolfo patriarcha hoc agente, et omni clero et ipso judicante. Illa vero tristis et dolens, ab hoc vinculo maritali synodali lege soluta, in Siciliam navigio est reversa, rex vero ab ipsa die et deinceps in observantia indictae poenitentiae persistens, mira abstinentia et castimonia ab omnibus [0709C] illicitis corpus edomuit a Deo tactus et monitus.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
