Latin
12.1.51 to 12.1.54
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 12.1.51-54
Not analysed yet
CAP. XXVI. -Rex Baldewinus, capta Pharamia, usque ad mortem aegrotavit. Dominica vero, die qua mediatur jejunium, viri sensati et de sua salute solliciti, convenerunt regem, in hunc modum loquentes: Pauci sumus, et jam civitati et regno Babyloniae virtus nostra innotuit, et haec Babylonia non amplius hinc quam via trium dierum remota esse perhibetur: ideo consilium ad invicem conferamus, ut ab hac civitate exeuntes, viam, sicut devovimus, continuemus et non moram hic faciamus. Rex itaque suorum consiliis satisfaciens, summo diluculo sociis admonitis, muros civitatis diruens, [0710C] ignes universis aedificiis turrium et aedium immisit, totis viribus ante omnes praecipue stragi illius incumbens, ne Babyloniis ultra vires et opem conferret. Hanc vero stragem, ut dictum est, dum rex prae cunctis validius ac attentius exerceret in ruina murorum, in aedificiis incendendis, ultra modum membris calore et labore vexatis, vehemente infirmitate corripitur, et magis ac magis molestia corporis coepit augeri. Jam vero tenebris relatis et prorsus sole sublato, vitam desperans, primores sui exercitus convocans, debilitatem sui corporis detexit, nec se posse mortem nunc evadere attestatur. Hac audita desperatione et desolatione regis, universi a minimo usque ad maximum coeperunt ingemiscere, fletus [0710D] nimii ac lacrymae ab oculis erumpere, et magna in cunctis facta est desolatio: nulli quippe spes aut fiducia redeundi ultra Jerusalem erat, sed arbitrabantur se hoc in exsilio capitali sententia esse perimendos. CAP. XXVII. -Consolatio et jussio regis ad milites, habita de morte et sepultura ejus. Ad quos corroborandos rex, licet mire aggravatus esset, ait: Quare sic, viri fortissimi et saepius in periculis probati, animus vester in mei solius imminutione disturbatur, fletus, desolatio et dolores geminantur? Non, fratres mei dilectissimi et commilitones dulcissimi, mors mei solius corda vestra sic mollescere et deficere faciat, et infirmare etiam in terra peregrina et inimicorum. Mementote in Dei nomine, quia mea [0711A] virtus unius est hominis et quia adhuc inter vos quamplurimi habeantur, quorum virtus et consilium parum aut nihil a meo distat. Et idcirco viri estote fortissimi, et in dolore mortis meae tristes nequaquam effeminari incipiatis; sed decet vos sollicitos esse quomodo caute redeatis in virtute armorum vestrorum et regnum Jerusalem retineatis, sicut a principio Deo devovistis. Et hoc dicto, summa prece et in fide atque observantia admonuit universos qui aderant, ut si obiret, nunquam corpus ejus exanime in terra hac Sarracenorum sepulcro reconderent, ne ludibrio et derisui gentibus haberetur; sed cum omni arte et labore, quo valerent, ad terram Jerusalem cadaver suum reportarent, et juxta fratrem suum Godefridum sepelirent. Hoc audientes, et vix se a fletu cohibentes, [0711B] responderunt, quod grave et importabile onus illis imponeret, cum etiam impossibile esset in diebus gravissimi et aestivi caloris aliquod cadaver reservare, tangere et portare. Ad haec rex magis instat, et admonet universos ut causa directionis suae hunc laborem non recusarent. Et post haec dicta sic precatur, dicens: Statim cum mortuus fuero, precor ut alvum meum ferro aperientes, interiora mea tollatis, corpus vero sale et aromatibus conditum corio aut tapetibus involvatis, et sic ad catholicas exsequias Jerusalem juxta sepulcrum fratris mei referatur et sepeliatur. Nec mora, Addonem cocum, qui erat de domo sua, accersitum sacramento alligavit in alvi sui sectione et viscerum ejectione. Cui et ait: Scias, me in brevi moriturum, et idcirco sicut me diligis, aut, [0711C] viventem atque incolumem dilexisti, et modo mortuo fidem serves, me ferro exentera, sale interius et exterius me apprime frica; oculos, nares, aures et os meum non parce imple, et cum caeteris me reportare non desinas: et sic desiderium meum scito te adimplere, et in hoc fidem mihi te crede servare. Et hoc disposito, feria tertia vehementius infirmitate usque ad interitum coepit torqueri in oculis suorum primatum et fidelium.