Latin
12.1.57 to 12.1.60
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 12.1.57-60
Not analysed yet
CAP. XXIX. -Quod regali sepulcro regem condierunt, et quod statim dominus patriarcha infirmatus obierit. [0712C] Eadem denique die a monte Olivarum dominus Patriarcha cum clero suo post Palmarum consecrationem descenderat: cui de templo Domini et de universis ecclesiis fratres occurrentes, ad diem festum convenerunt in hymnis et laudibus in celebratione diei sancti, quo et Dominus Jesus in asello residens, civitatem sanctam Jerusalem ingredi dignatus est. Sic vero omnibus conventiculis Christianorum ad id solemne in laudibus Dei congregatis, ecce rex defunctus in medio psallentium allatus est: in cujus visione voces suppressae et laudes humiliatae sunt; fletus tam cleri quam populi plurimus auditus est. Verumtamen Palmarum expleto officio, et omnibus [0712D] per portam, quae dicitur Aurea, per quam Dominus Jesus ad passionem veniens immissus est, cum rege defuncto intromissis: decretum est communi consilio ut statim corpus exanime sepulturae traderetur, quod diu reservatum etiam fetidum diutius reservari, grave et inconveniens ab omnibus ferebatur. Nec mora, catholicis exsequiis expletis, a domino patriarcha terrae commendatus, juxta fratris uterini Godefridi sepulcrum in loco Calvariae, in vestibulo templi Dominici sepulcri mausoleo, sicut decet reges, in memoriam et honorem sui nominis, magno et mirifico opere, et marmore candido polito, inter caeteros sepultos promotus est; sicut et frater ejus Godefridus eodem mausolei honore sublimatus est. Jam sepulto tam clarissimo principe Jerusalem, Arnolfus [0713A] patriarcha venerabilis prae dolore mortis tanti regis et athletae Christi, vehementi infirmitate corripitur; et spatio trium hebdomadarum male habens vitam finivit, juxta patriarcharum sepulturam appositus. CAP. XXX. -Quomodo, sepulto rege Baldewino, nepos illius, Baldewinus de Burg, ab omnibus in regem sit electus et unctus, Germundo novo patriarcha consecrato. Eodem die quo rex Baldewinus humatus est, et Arnolfus patriarcha coepit aegrotare, clerus et populus tam rudis Ecclesiae tanto rege ac defensore viduatus, de regis restitutione agere coeperunt, dicentes non utile esse consilium ut rege ac defensoris solatio locus et gens diu careret, et locus et terra a nullo defensa periret. Cumque diversi diversa [0713B] dicerent, tandem omnibus acceptum fuit ut Baldewinus de Burg in throno regni Jerusalem locaretur, eo quod miles imperterritus multa pericula in praesidiis pro salute Christianorum saepe sustinuisset, et terram Rohas strenue ab omni assultu hostili defentam retinuisset. Et statim acclamatum est illum coronam regni jure recipere, et dominum patriarcham eum in regem procreare et promovere. Venerat enim idem Baldewinus ad diem festum adorare in Jerusalem, de omnibus quae acciderant nescius. Patriarcha autem adhuc vivens, licet aegrotus, videns populi devotionem et constantiam erga Baldewinum, quantulumcunque renitentem, et divitias Rohas sibi sufficere protestantem, ipse assensum benigne attribuens, [0713C] in regem et dominum Jerusalem unxit et consecravit. Unctus autem Baldewinus et consecratus in regem, et in sanctae resurrectionis die praeclara honoratus, honorifice est exaltatus in laetitia, his diebus sacris jucundatus, et justitiam Dei in omnibus devotissime operatus. Die vero statuta, sicut justum est et leges docent, universis primoribus regni in palatium Salomonis regis convocatis, singulis beneficia contulit, fidem et sacramentum ab his suscipiens, et honorifice quemque in sua remisit. Civitates vero, Neapolin, Samariam, Joppen, Caiphas, castellum S. Abrahae, Ptolemaidem, Sagittam, Tabariam et caeteras civitates et loca quae erant de regno Jerusalem suo subjecit imperio, quosdam reditus eorum suis constituens primatibus, quosdam [0713D] vero suae mensae attitulavit. Mortuo Rege Baldewino et Arnolfo patriarcha, Baldewino quoque in regem uncto, Germundus, vir bonae conversationis, ab omni clero et populo in patriarcham eligitur; et consecratus a sanctis pontificibus, cathedram episcopalem Jerusalem meruit obtinere, ad regendum populum Dei vivi, et corroborandam novam et sanctam Ecclesiam Jerusalem.