# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 2.1.19-22

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 2.1.19 to 2.1.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/2.1.19

CAP. X. - Post aliquantas utrinque animositates tandem dux cum imperatore pacem componit. [0416B] Erat Natalis Domini, ideoque in tam solemni tempore et diebus pacis et gaudii, visum est universis bonum et laudabile et acceptum coram Deo, utrinque concordiam renovari, inter domum imperatoris et ducem ac universos praepotentes exercitus. Et sic pace composita, continuerunt manus suas ab omni praeda et injuria. His ergo quatuor diebus sanctis, in omni quiete et jucunditate resederunt ante urbis moenia Constantinopoli. CAP. XI. - Causa imperatoris dux castrorum loca mutat, benevolentiae nuntios ad eum mittit, rogatus venire dissimulat. Post quatuor vero dies legatio imperatoris processit [0416C] ad ducem, quatenus castra moveret ejus causa et precibus, et intra palatia, quae in littore brachii maris sita erant, cum exercitu suo hospitaretur propter medios algores nivis et hiemis, qui pluviali tempore imminebant, ne tentoria eorum madefacta et attrita deperirent. Cessit tandem dux et caeteri comprimores imperatoris voluntati, et amotis tentoriis, per palatia et turritas domos, quae spatium triginta milliarium in littore maris comprehendunt, hospitati sunt cum omni exercitu Christianorum. Ab ea die et deinceps omnem plenitudinem cibariorum et rerum necessariarum ex imperatoris jussu repererunt et emerunt. Post paululum dehinc rursus imperatoris legatio duci adfuit, quae eum admonuit ad eum ingredi et ejus verba intelligere. Quod dux [0416D] omnino renuit, praemonitus ab advenis civibus de versutia illius, sed viros egregios direxit illi nuntios, Cunonem comitem de Monte acuto, Baldewinum de Burg, et Godefridum de Ascha, qui excusarent eum, et in hunc modum loquerentur: «GODEFRIDUS dux imperatori fidem et obsequium. Libenter et optato ad te ingrederer, honores et divitias domus tuae considerarem, sed terruerunt me plurima mala, quae auribus meis de te innotuerunt. Nescio tamen si vel invidia aut odio tui haec adinventa et vulgata sint.» Imperator haec audiens, plurimum de omnibus se excusavit, dicens nunquam oportere ducem vel aliquem de societate, quidquam fallaciae de eo timere, sed eum suosque quasi filium et amicos servare et honorare. Regressi autem nuntii ducis, omnia, quae [0417A] bene promissa et fideliter ex ore imperatoris audierant, in bonum retulerunt. Verum dux adhuc minime mellifluis illius promissis credens, prorsus colloquium ejus refutavit. Et sic inter haec nuntia hinc et hinc, quindecim dies evoluti sunt.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
