Latin
2.1.27 to 2.1.28
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 2.1.27-28
Not analysed yet
CAP. XIV. -Imperator, promissis obsidibus, ducem ad se invitat, et quid ipse dux legatis Boemundi responderit. Crastina vero luce exorta, ex praecepto ducis exsurgens populus, terram et regnum imperatoris perlustrans, curriculo dierum sex graviter depraedatus est; ut vel sic saltem imperatoris suorumque superbia humiliari videretur. Quo cognito, imperator tristari et dolere coepit, quod terra et regnum sic dissiparetur. Qui statim accepto consilio, duci legationem misit, quatenus praedam et incendium prohiberet, et in omnibus illi satisfaceret, in haec verba [0418C] loquens: «Cessent inter nos et vos inimicitiae, et dux ad me ingrediatur, fiduciam et obsides sine aliqua dubietate a me recipiens, quod incolumis veniat et redeat, certus de omni honore et gloria, quam sibi suisque facere poterimus.» Quod benigne dux annuit, si tales darentur obsides, quibus credere possit de vita et salute sua; et sic procul dubio ad eum descendens, libenter sibi et viva voce et ore ad os loqueretur. Vix post hanc ducis responsionem legati imperatoris recesserant, et ecce quidam alii legati ad eumdem ducem venientes ex parte Boemundi salutaverunt eum, sic loquentes: «Rogat te Boemundus, princeps ditissimus Siciliae et Calabriae, ut nequaquam cum imperatore in concordiam [0418D] redeas; sed in civitates Bulgarorum Adrianopolim et Phinopolim secedas, et tempus hyemale illic peragas; certus quod mense Martio inchoante, idem Boemundus cum universis copiis in auxilium tibi est affuturus, ad expugnandum hunc imperatorem, et illius regnum invadendum.» Audita hac Boemundi legatione, dux omne responsum econtra fieri distulit, dum luce proxima exorta, ex consilio suorum respondit: «Se non causa quaestus, aut pro destructione Christianorum, a terra et cognatione sua exiisse, sed in Christi nomine viam institisse Jerusalem; hancque velle perficere et adimplere consilio imperatoris, si ejus gratiam et bonam voluntatem recuperare et observare possit.» Hanc autem ducis intentionem et responsionem nuntii Boemundi intelligentes, [0419A] benigne a duce commendati, in terram Apuliae reversi sunt, omnia sicut ex ore ducis didicerant, referentes.