Latin
2.1.33 to 2.1.36
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 2.1.33-36
Not analysed yet
CAP. XVII. -Monitu imperatoris populus Domini in Cappadociam migrat. Dux imperatorem pro necessariis rebus saepius interpellat. Pace et concordia inter imperatorem et ducem hac conditione firmata quam diximus, dux in hospitia aedificiorum in brachio maris relatus, hactenus obsidem filium imperatoris honorifice remisit, certus ultra de fide [0420C] et amicitia ab imperatore suscepta. Altera dehinc die, acclamatum est ex jussu ducis per universum exercitum, ut pax et honor imperatori et omnibus suis deinceps exhiberetur, et justitia servaretur in omni mensura venditionis et emptionis. Imperator similiter interdixit in omni regno suo sub judicio vitae, ne quis noceret aut defraudaret quemquam de exercitu, sed omnia aequo pondere et mensura peregrinis venderentur, pretium vero alleviaretur. Post haec quadragesimali tempore inchoante, imperator ducem admonuit suae adesse praesentiae, multum per amicitiam et fidem datam illum obtestans et deprecans, quatenus transfretaret, et in terram Cappadociae tabernacula collocaret, propter aedificia, [0420D] quae populus incorrigibilis destruebat. Quod dux benigne annuit, ac trajecto flumine, alio in littore in pratis Cappadociae, ipse et universus populus castris positis commorati sunt. Ab hinc et deinceps, paulatim peregrinis chare omnia vendebantur, sed tamen munera imperatoris nequaquam duci imminuta sunt; metuebat enim eum valde. Dux vero, venditionis penuriam rerum necessariarum intuens et populi clamorem moleste accipiens, imperatorem saepius navigio conveniebat, et de gravitate venditionis eum arguebat. Sed imperator, quasi inscius et id fieri nolens, rursus peregrinis omnia alleviabat. CAP. XVIII. -Boemundus adveniens, aegre persuasus est imperatoris homo fieri. Interea dum ad haec ducem cum imperatore agerentur, [0421A] et sancta Pascha, jam tribus septimanis evolutis, processisset, Boemundus decem millia habens equitum, et plurimas copias peditum, per Valonam et Durax et caeteras civitates regni Bulgarorum descendens, in virtute magna ante muros civitatis Constantinopolis astitit. Cui dux ex rogatu imperatoris cum viginti primoribus de suo assumpto exercitu occurrit, ut eum ad imperatoris praesentiam sub firma fide introduceret, priusquam arma reponerent, aut tentoria collocarent. Tandem vero cum se invicem salutassent, et dux diu cum ipso Boemundo ageret, plurimisque blanditiis ei persuaderet, ut verbum imperatoris auditurus curiam intraret, Boemundus vero prorsus negaret, ac referret, nimium se imperatorem pertimescere, eo quod vir callidus et subdolus haberetur, [0421B] ad extremum victus bona promissione ducis et allocutione, fiducialiter palatium imperatoris introivit, in osculo pacis, et in omni gratia et honore susceptus. Deinde diversis colloquiis et consiliis inter se habitis, Boemundus homo imperatoris factus est, cum juramento et fide data pactus cum eo quod nihil de regno ejus sibi retineret, nisi ex ejus gratia et consensu. Statimque allata sunt Boemundo sicut Godefrido munera, miri et inauditi thesauri in auro et argento, vasa quoque pretiosa opere et decore, multoque ampliora quam ab aliquo possit aestimari.