# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 2.1.37-40

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 2.1.37 to 2.1.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/2.1.37

CAP. XIX. - Nepos Boemundi clanculo digreditur: dux cum suis decenter ab imperatore dimittitur: Robertus comes. Cum haec concordia et foedus inter imperatorem [0421C] et Boemundum fieret, Tankradus, sororis filius Boemundi, brachium maris cum universo comitatu et apparatu tam suo quam Boemundi transfretavit, clam imperatore, duce ac Boemundo, ne et ipse subditus illi fieret. Hac igitur Tankradi praesumptione imperator audita, moleste accepit, eo quod ejus colloquium vitaverit. Sed tamen prudenter dissimulans, Boemundum atque ducem cum amore et immenso honore munerumque largitione commendatos, trans fluvium ad exercitum remisit. Brevi dehinc intervallo adfuit Robertus Flandrensis cum immensis copiis, qui et ipse audita concordia ducis et Boemundi cum imperatore, foedus iniit, homo illius factus. Unde ipse quoque sicut et illi, [0421D] ingentia munera de manu imperatoris meruit accipere. Dehinc post aliquot dies ab imperatore benigne commendatus est, et flumine praedicti maris emenso, in regione et pratis Cappadociae sociis et Christianis principibus admistus, armis et copiis associatus est. CAP. XX. - Exercitus versus Nicaeam iter dirigit; de Reymundo comite et Petro Eremita et de quibusdam aliis principibus. Non multo dehinc tempore tam egregiis viris in unum collatis, placuit, ex communi consilio, quatenus jam congruum tempus expeditionis operti, sicut devoverant, deinceps viam continuarent versus civitatem Nicaeam, quam gentilis virtus Turcorum, imperatori injuste ereptam, [0422A] suo subjugavit dominio. Eadem siquidem die, qua castra moverunt, Rufinel applicuerunt. Et ecce legatio Reymundi, comitis Sancti Aegidii adfuit, quomodo et ipse in civitatem Constantinopolim ingressus cum imperatore foedus percussisset, rogans et obtestans, quatenus eum et episcopum de Podio, Reymerum nomine, praestolari vellent. Hi vero se minime eum praestolari, aut longius his partibus immorari astruxerunt, sed paulatim se praecedere, ipsum vero comitem recto et non nimium maturato calle posse subsequi, rebus suis caute et diligenter cum imperatore ordinatis. Ibidem Rufinel, Petrus Eremita, praestolatus principes, cum paucis reliquis suae attritae multitudiuis adjunctus est. Comitis vero Reymundi legati, accepto ducis responso, Constantinopolim [0422B] reversi sunt. Dux siquidem et Boemundus et Robertus Flandrensis, donis a rege pretiosis donati et nimium commendati, iter suum continuant. Reymundus gratiosus et dilectus factus imperatori, diebus quindecim Constantinopoli moram fecit, plurimum honoris et doni ab imperatore consecutus, sub fide et sacramento homo illius factus.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
