Latin
2.1.41 to 2.1.44
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 2.1.41-44
Not analysed yet
CAP. XXI. -De obsidione urbis Nicaeae. In his itaque diebus Robertus, Nortmanorum comes, Stephanus Blesensis, Eustachius, frater praedicti ducis cum ingenti manu equitum et peditum similiter adfuerunt: qui et ipsi cum imperatore foedus et amicitiam ineuntes, hominesque illius in fidei juramento facti, nimiis donis ab eo honestati sunt. Dux vero et qui cum eo erant, interea Nicaeam urbem [0422C] adierunt, quo ipse dux primum obsidionem, ante majorem portam urbis positis castris, constituit fieri. Subsecutis vero principibus, paucissima requies in terminis Cappadociae fuit trans praedictum brachium maris S. Georgii, sed festinato itinere et ipsi castrametati, circa Nicaeam urbem consederunt; quae moenibus, muris, munitionibus turrium insuperabilis videbatur. In hac urbe antiqua et robustissima, Solymanus, unus ex principibus Turcorum, vir nobilissimus, sed gentilis, dominio praeerat. Qui, audito Christianorum intentionis adventu, omni armatura fortium virorum civitatem munivit, quin et alimenta copiosa, undecunque collecta, intulit, portas vere undique seris firmissimis obstruxerunt. Ut enim circa Nicaeam et ejus moenia in equis velocissimis [0422D] praedicti principes convenerunt, alii in assultibus et discursibus equorum delectabantur, turres et fortissima moenia admirantes, murosque duplices. Sed neque his circumspectis, aliqua formidine concuti potuerunt; verum omni virtute et militari habitu animati, urbem assiliunt et oppugnant; alii vero pedestri aggressu, non minus arcu et sagittis defensores urbi bello lacessunt, sed plures gravissimis ictibus et jaculis desuper repugnantium attriti sunt, qui incaute et caeco impetu ac fragore subito praelia juxta muros tentare ausi sunt. CAP. XXII. -Item dispositio obsidionis; quibus principibus quae partes civitatis delegatae sint. Principes vero exercitus, videntes sic frustra et [0423A] inutiliter bello populum perire; nec quidquam inclusis huic praesidio posse nocere, nil melius senserunt quam ut, obsidione circumquaque posita, urbem cogerent et custodes murorum. Unde in prima obsidione Godefridus, dux Lotharingiae, princeps ac dominus de castello Bullionis, cum universo comitatu Lotharingorum constitutus est; Boemundus princeps Siciliae et Calabriae, natione Northmannus, vir alti cordis et miri ingenii, ac omni militari virtute in rebus bellicis aptissimus, et opibus ditissimus, vicinus sedem collocavit; Tankradus, tiro illustris, juxta eumdem Boemundum, avunculum suum, cum suis sodalibus considere decernitur; Tatinus quidam truncati nasi, familiaris imperatoris Constantinopolis, et ejus secretorum conscius, ductor [0423B] Christiani exercitus, eo quod loca regionis nota sibi essent, cum auxiliari manu militum ejusdem imperatoris, urbem in decreta sibi parte premebat. Robertus, comes Flandrensis, nulli illorum dispar in armis, divitiis et viribus, et comes Robertus, princeps Northmanniae, filius regis Anglorum ferocissimus, armis rebusque militaribus ditissimus, juxta praedictos in obsidione ejusdem urbis in ordine locati sunt. Wernerus de Greis castro, miles irreprehensibilis in arte bellica, Eustachius, frater praedicti ducis Godefridi, cum Baldewino fratre eorum, viro clarissimo, et bello invictissimo, pariter in ordine consederunt. Baldewinus de Montecastello, Hamaicorum comes et princeps, vir illustrissimus in omni militari actione, Thomas de Feria castro, [0423C] Francigena, miles acerrimus, una cum Baldewino de Burg, Drogo de Nahella, Gerhardus de Keresicastello, Anselmus de Riburgismonte, Hugo comes de S. Paulo, Engilradus ejusdem Hugonis filius, miles egregius, Wido de castro Porsessa, tiro in armis fortissimus, Baldewinus de castello Gant, Baldewinus quoque vir bello nominatissimus, cognomine Calderim comes, una Willhelmus de Foreis castello, omni virtute et potentia bellica praeclarus, ad observandam urbem, vix humanis viribus superabilem, omnes viri fortissimi, in decreta sibi parte consederunt.