# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 2.1.63-66

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 2.1.63 to 2.1.66. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/2.1.63

CAP. XXXII. - Populus Domini supradictum lacum navali obsidione circumdat. Nocte vero quadam ab hac colluctatione, et plurima stragis conamine, circa urbem populo vexato et interdum in castris relato, deprehensum est, Turcos [0429C] navigio per lacum ab urbe saepius exire, viros coadjutores arma et omnia necessaria clam inferre, mercatores usquequaque illuc convenire, et a Turcis omnia venalia in eodem lacu reperire. Ex hoc denique principes plurimis usi sunt consiliis, quid agerent vel insisterent, qualiter lacus his interdicatur, et inclusis exitus et introitus ultra navigio negetur, dicentes non aliter suos assultus vel laborem posse perficere. Tandem inter plurimas discussiones tale repertum est consilium, quia nisi navali custodia tam spatiosus observaretur lacus, nequaquam hostes posse reprimi, nec urbem alimentis posse vacuari. Unde magnis et parvis in unum vocatis, decretum est communi consilio ut ad portum Civitot innumerabiles copiae equestris et pedestris vulgi [0429D] mitterentur, qui naves a domino imperatore impetratas, ejusque dono concessas, a mari per siccum iter vehiculis, arte lignorum aptatis funibus canabinis, et loris taureis humero et collo hominum et equorum impositis, usque ad lacum Nicaeae perducere valerent. Quod actum est, et noctis in silentio viam septem milliarum trahentes, has naves miri ponderis et magnitudinis, quae numerum centum virorum capere poterant, orto sole, ad praedictum locum applicuerunt, has in littore et undis reponentes. Nec mora, principes exercitus exsurgentes undique pervenerunt ad lacum, videre et scire de navibus, gavisi quod sui incolumes et sine hostili infestatione, et naves sine laesione receptae sunt. CAP. XXXIII. - Profani resistentes valde Christicolas defatigant. Ubi dux ipse Turcorum bellicosissimum sagitta trajecit. [0430A] Navibus itaque receptis sanis et illaesis, fortissimi milites Gallorum in eis sunt constituti, qui ultra exitu Turcis interdicto obstarent, et nihil prorsus necessariorum eis inferri paterentur. In una autem nave de Turcopolis imperatoris viri sagittarii habebantur, qui navali certamine in aquis multum praevalere solebant. Turci vero, et universi custodes praesidii, circa lacum tumultum populi, et principum tam matutinos conventus intelligentes, ad moenia versus fluvium concurrunt, multum de noviter adductis navibus admirati, quas procul dubio suas aestimassent, nisi quod suae adhuc altero in littore [0430B] juxta muros est moenia catenatae ferro et seris stare videbantur. Sic lacu navali obsidione praeoccupato, et militum illic in flumine loricata manu, in lanceis, arcu et sagittis armata, relicta, comes Reymundus et sui satellites, ac plurima manus de exercitu iterato, praedictam turrim conveniunt; assultus et lapidum jactus multiplicant, Turcos non parce vexant et impugnant, ariete ferrato muros crebra hominum vociferatione impellentes. Turci siquidem videntes crebro ariete muros impelli et concuti, et turrim ligonibus perfodi, adipem, oleum picemque stuppis et facibus ardentissimis commistam fundebant a moenibus, quae instrumentum arietis et crates vimineas prorsus assumpserunt; alii sagittis et corneo arcu plurimos interimebant, alii saxorum laesione [0430C] secus muros et turrim laborantes opprimebant. In hac Turcorum defensione et reluctatione, quidam miles illorum ferocissimi animi et cordis non parce desudabat arcu et jaculis, et (quod dictu mirabile est) in vulnere sibi illato diffisus vitae, procul abjecto clypeo, manifeste opposuit pectus telis cunctorum, et rupea saxa in medium vulgus ambabus manibus torquebat. Hic quamvis, ut aiunt pro vero qui adfuerunt, viginti sagittis adhuc haerentibus in praecordiis premeretur, non continebat manus a jactura lapidum et percussione Gallorum, sed amplius et saevius damnum exercebat in populo. Dux vero Godefridus, videns tam ferocissimum et crudelissimum saevire, nec tot sagittarum in fixione deficere, sed plures fidelium illius jaculatione perire, arrepto [0430D] arcu baleari, et stans post scuta duorum sociorum eumdem Turcum trans vitalia cordis perculit, sicque mortuum ultra a caede horrenda compescit. Tandem fatigato populo Christianorum, et sole declinato, et assultu tam horribili sedato, Turci angustiati prae foramine turris, rursus saxorum acervos comportant interius noctis in silentio, ne facilis aditus in crastino reperiretur.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
