# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 2.1.72

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/2.1.72

Ad unguem vero instrumento suae protectionis perducto, viri Christianorum loricati et clypeati circa machinam conglobantur. Quam in virtute sua trans vallum impulerunt trahentes, et juxta muros, invitis et prohibentibus desuper omnibus Turcis, cominus adjunctam statuerunt. In qua magister artis cum caeteris opificibus suis tutus relinquitur, regressis sine magna laesione fidelium turmis. Turci vero, videntes hujus ingenii instrumentum in detrimento urbis posse praevalere, faculas ardentes cum [0432C] pice et adipe jactant super machinam, et saxeas moles convolvunt a moenibus, si sic aliqua arte ars muro illata destruatur, et inclusi in ea absterreantur. Sed frustra omnia jactant aut conantur, quia parietes declives nil ingestum ignis aut lapidis retinebant. Magister vero artis fiducialiter latens in machina cum sociis secum habitis, sub fundamento turris ligonibus et acutissimo ferro cavare terram non desinit, donec trabes, postes et caetera immanissima robora lignorum in ipsa cavatione sub fundamento componeret, quibus muri, ablata terra, ne subito super adhuc fodientes ruerent, inniterentur. Jam vero cavatione permaxima facta in latitudine et longitudine, ex admonitione magistri artis, universi [0432D] de exercitu, parvi et magni, sarmenta, stipulas, tegulas, calamosque aridos, stuppas et omnia fomenta ignis conferunt, et inter postes, et trabes et magnificas arbores coacervant, undique his lignis cavatione occupata. Post haec ignis, a magistro operis immissus, magno spiramine suscitatur, quousque perstrepens et discurrens flamma insuperabilis magis ac magis invaluit; quae postes, trabes, et omnia ligna supposita in cinerem redegit. His ita in favillam redactis et fundamentis sustentaculo deficiente, tam terrae quam lignorum aedificium vetustissimae turris resupinum in momento, noctis medio, corruens, tantum reddidit sonitum ut tonitrui fragor, omnibus somno excitatis, videretur. Igitur tam intolerabile pondus collapsae turris licet [0433A] repentino casu procumberet, non caementorum aut petrarum collisione, in plurimas partes dissiliit, sed quassi et corrupti per loca muri ipsius arcis jacentes rimarum laesione hiabant, aditumque, sed tamen difficilem, exhibebant. In hac itaque turris ruina et contritione, uxor nobilissima Solymani vehementer exterrita, non ultra in urbis confisa praesidio, noctis in silentio, a suis in lacus flumine immissa est, ut sic navigio Christianos evaderet. Sed percepto ejus abscessu, a militibus lacum tuentibus remigio noviter adductarum pavium capta, et in custodiam principum cum duobus tenellis filiis reposita est.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
