Latin
2.1.83 to 2.1.84
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 2.1.83-84
Not analysed yet
CAP. XLII. -Ubi dux et alii quidam procerum ex nomine notantur, qui tunc fortiter pro Deo egerunt. Dux autem Godefridus, qui solus cum quinquaginta sodalibus in equi velocitate praecesserat, subsequentis populi in brevi adunatis viribus, indubitanter ad ardua mentis conscendit, cum Turcis [0436C] ferire et armis committere, quos conglobatos et immobiles ad resistendum in montis vertice respiciebat. Jamque undique suis receptis et adjunctis, hostes immobiles incurrit, hastas in eos dirigit, sociosque, ut constanter eos adeant, virili voce adhortatur. Turci vero cum duce suo Solymano ducis Godefridi et suorum constantiam nequaquam animo ad praesens bellum deficere videntes, a montis summitate laxis frenis equorum velocitate fugam parant. Quos dux via sex milliarium insecutus, alios in ore gladii percussit, nonnullos captivos cum suis tenuit, praedas et spolia illorum non pauca cepit, puellas et juvenes et omne quod asportare vel abducere sperabant ab hostibus excusserunt. [0436D] Gerardus de Keresi, in equo laudabili residens, in eadem hostium insecutione, in supercilio montis adhuc Turcum manentem et nimium audentem viribus respiciens, scuto tectus fortiter hasta incurrit. Quem sagitta illius emissa et clypeo excussa, trans jecur et pulmonem perforat, equumque morientis et labentis abduxit. Baldewimus comes Hamaicorum, vir et largitor magnarum eleemosynarum, cum Roberto Flandrensi Turcos fugientes sternit; hortatur socios, circumquaque concurrentes ut feriant et trucident, et ab insecutione illorum nunquam retardari aut manus continere videantur. Baldewinus de Burg, Thomas de Feria castro, Reinoldus Belvacio, Walo de Calmont, Gothardus filius Godefridi, Gastus de Berdeiz, Rudolphus [0437A] etiam, hi omnes unanimes in luctamine belli desudabant, Turcorum agmina in virtute militari insequentes ac scindentes. Equorum illa gravis anhelitus pulsat, fumus ab ipso anhelitu per medias acies in nubem densabatur. Turci vero interdum recuperatis viribus, in virtute multitudinis suae freti, viriliter resistebant in grandine sagittarum denso volantium et cadentium. Sed hujus grandinis tempestate cito transmissa, fidelium turmae, tela manu retinentes, illorum globos attenuant et mortificant, victosque tandem cogunt in diffugium per devia viarum et abrupta montium, quorum semitas notas habebant.