# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 3.1.112-114

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 3.1.112 to 3.1.114. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/3.1.112

Crastina die Christiani principes hunc ortum ex [0471A] nobilibus Turcotam comperientes, et plurimo dolore infligere corda suorum eumdem juvenem carnalibus cognatis suis in una arce turrium ad defensionem a rege Darsiano constitutis praesentaverunt: si forte pietate moti in redemptionem illius, arcem, cui praeerant, redderent, et Christianos clanculum intromitterent. Illis vero omnino arcem negantibus, sed pecuniam nimiam pro redemptione et vita illius offerentibus, Christianis autem omnia contradicentibus praeter urben, et arcem, quia sciebant eum ex altis parentibus corda cognatorum molescere coeperunt, et privata colloquia inter se et Christianos haberi: quousque res propalata ad aures Sensadoniae, filii regis Darsiani, pervenit, quod in redemptione capti juvenis inter cognatos illius et Christianos [0471B] concordia fieret, per quam urbs, nisi praecaverent, cito posset amitti. Darsianus itaque rex et filius ejus Sensadonias haec praesentientes, habito eum suis primatibus consilio, universos cognatos capti juvenis fratresque illius, et universos familiares, ab illa turri, cui praeerant, jussit expelli, ne per eamdem turrira pro redemptione propinqui urbs Christianis intromissis traderetur. His expulsis, consiliis eorum patefactis, Christiani nullam spem ultra reddendae turris habentes, eo quod nimium in palam omnia egerint, post longam fatigationem et diversos illi cruciatus illatos, fere sub unius mensis spatio vexatum in aspectu omnium Turcorum ante urbis moenia trahentes misellum, vixque palpitantem [0471C] prae tormentis, amputato collo peremerunt: et praecipue ex accusatione Graecorum fidelium occisus est, qui referebant hunc plus quam mille Christianorum propriis mortificasse manibus. CAP. LVII. - Decretum populi Dei, et denotatio duorum, qui in adulterio deprehensi sunt. His finitis, et Christianorum aliquantulum persecutione ex nova munitione et istius decollatione repressa, Christiani principes adversitates suorum Boemundique societatis attritae recolentes, ac famis pestilentiam clademque mortalitatis in populo recensentes, ex peccatorum multitudine haec fieri asserebant. Qua de causa consilio habito cum episcopis et omni clero qui aderant, decreverunt omnem injustitiam et foeditatem de exercitu abscindi, [0471D] videlicet, «ut nullus in pondere aut mensura, nec in auri vel argenti ambitione, nec in alicujus rei mutatione aut negotio confratrem Christianum circumveniret; nullus furtum praesumeret; nullus fornicatione sive adulterio contaminaretur. Si quis vero hoc mandatum transgrederetur, deprehensus saevissima poena affligeretur: et sic populus Dei ab iniquitate et immunditiis sanctificaretur.» Hoc quidem decretum plurimi transgredientes severe a judicibus constitutis correpti sunt, alii vinculati, alii virgis caesi, alii tonsi et cauteriati ad correctionem et emendationem totius legionis. Deprehensi ibidem in adulterio vir et femina, coram omni exercitu denudati, et post terga manibus revinctis, a percussoribus graviter virgis verberati, totum [0472A] circuire exercitum coguntur, ut, saevissimis illorum plagis visis, a tali et tam nefario scelere caeteri absterreantur.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
