Latin
3.1.129 to 3.1.130
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 3.1.129-130
Not analysed yet
CAP. LXV. -Ubi dux loricatum Turcum uno ictu medium dividit; et post cruentam pugnam fideles victoria comitatur. Turci quidem videntes se nimium processisse, et Christianum exercitum immobilem permanere, nec aliqua formidine posse averti a proposito, sed adversum se festinato contendere, frustra fugam arripiunt. [0477C] Galli nihilominus ad persequendum instant; qui in memento permisti, quia cominus ad invicem confluxerant, cruenta caede in Turcos saeviunt in ultionem suorum attritorum, et a portu Simeonis redeuntium. Hac in fuga Turcorum et proximatione Christianorum, non parce eos caedentium, plurimae copiae, quae a moenibus undique ad portam confluxerant, Turcorum caeterorumque reditum operientes, sed non videntes fortunam illorum eversam et casus eorum miserrimos, patefaciunt januam, et in patulis campis armati procedunt, ut suis augerent vires et fiduciam darent urbem intrandi. Jam ex utraque parte fidelium et infidelium permisti erant equites et pedites. Dux vero Godefridus, cujus manus bello doctissima erat, plurima capita, licet galea tecta, ibidem amputasse, [0477D] refertur ore illorum qui praesentes oculis perspexerunt. Dum sic plurimo belli labore desudaret, mediisque in hostibus plurimam stragem exerceret, Turcum, mirabile dictu! sibi arcu importunum acutissimo ense duas divisit in partes lorica indutum: cujus corporis medietas a pectore sursum sabulo cecidit, altera adhuc cruribus equum complexa, in medium pontem ante urbis moenia refertur, ubi lapsa remansit. Hoc prospero eventu laetati, Robertus Flandrensis, Robertus comes Northmannorum, [0478A] Cano de Monteacuto, comes Reymundus et omnis nobilitas Galliae quae aderat, hostes impetu equorum perrumpunt, multos hasta et gladio perforant, in pontem moribundos cogunt tendere. Ubi prae nimia pressura, quam pons sustinere nequiverat (quia tot fugientibus sua latitudo non sufficiebat), plurimi e ponte cadentes undis Fernae involvuntur. Boemundus, qui per juga rupium, solis ibicibus pervia elapsus cum caeteris comparibus ad societatem gratia Dei salvus redierat, in eodem sanguinis opere atrociter desudans, socios commonet et consolatur; a ponte vero labentes hostes hasta perforatos gladio trucidat. Pedites denique jucundati hoc triumpho, corruentes et densatos in pontis margine et alvei crepidine lanceis impetunt, ab occisione non ante [0478B] manum continentes, donec sanguine occisorum totus immutaretur fluvius. His itaque prospere finitis Christianisque readunatis, et Turcos adhuc insequentibus in ponte, et portam cum eisdem intrare conantibus, porta ab interioribus extemplo obstruitur, sociosque misere exclusos inter percussorum manus relinquunt. Haec certamina, et Christianorum recens victoria una die acta sancta sunt mense Martio: et viri Turcorum, tam qui in bello ceciderunt quam qui in undis perierunt, mille et quingenti computati sunt.