Latin
3.1.13 to 3.1.14
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 3.1.13-14
Not analysed yet
CAP. VII. -Obsides foedus rumpunt; Tankradus et Baldewinus mistis copiis obsidionem reparant, et de situ urbis. Turci autem, qui in turribus et moenibus ad spectaculum et defensionem ad quingentos convenerant, et ipsi pariter Baldewinum ejusque comitatum acies Turcorum existimantes esse, Tankrado improperantes in hunc modum minabantur: «Ecce manus auxiliari nobis properantium: nos non in [0441D] tua, ut existimabas, sed tu tuique in manu nostra et virtute hodie conterendi estis. Quapropter te hoc in foedere, quod frustra pepigimus, jam deceptum credas. Nec aliam ob causam te morari in castris fecimus, nisi quia spes auxilii in his, quas vides, aciebus in tuam tuorumque perditionem praestolabamur.» Tankradus, juvenis imperterritus, Turcorum minas parvipendit, et brevi responso improperantibus resistit: «Si hi vestri milites aut principes habentur, in Dei nomine eos parvipendimus; adire non timemus. Qui si a nobis, Deo opitulante, victi fuerint, superbia vestra et jactantia poenas non evadet. Quod si peccato nostro adversante stare nequiverimus, nequaquam tamen manus Boemundi et sui exercitus subsequentis evadetis.» Hoc dicto, [0442A] Tankradus cum universa sua adunatione, quae secum confluxerat, insignis armis, galeis et loricis, et equis rapidissimis Baldewino in occursum properat. Turci vero tubis et cornibus horrisonis ad terrendum ipsum Tankradum a muris fortiter intonant. Sed utrinque Christianitatis signis recognitis, et visis amicis compatriotis, prae gaudio in lacrymas defluunt, quod sic Dei gratia a poenis et periculis nunc liberati sint. Nec mora, deinceps commistis copiis, tentoria communi consensu pariter ante urbis moenia reponunt, et ex praeda, quam contraxerant ex montanis et regione in bobus et armentis, cibos mactant, et parant, ignique apponunt: quos sine sale coctos diutina fames manducare coegit, prorsus pane illic cunctis deficiente. [0442B] Erat enim civitas ex omni parte munita, habitatoribus, rivis et pratis apta et commoda, sita in campis fertilibus: cujus moenia adeo admirantur fortissima, ut nullis vinci humanis viribus, nisi Deo annuente, credatur.