# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 3.1.15-18

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 3.1.15 to 3.1.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/3.1.15

CAP. VIII. - De mutua quorumdam principum altercatione, ubi et Tarsenses Tankradum sibi praeesse desiderunt. Crastina vero luce exorta, Baldewinus exsurgens suique sequaces atque ad urbis moenia tendentes, signum Tankradi, quod erat notissimum, in eminentiore turris arce, ex consensu et foedere percusso Turcorum, positum contemplantur. Unde nimia indignatione et ira accensi, in verba amara et seditiosa adversus Tankradum suosque eruperunt, [0442C] Tankradi et Boemundi jactantiam et principatum floccipendentes, luto et faeci aequiparantes. His et hujuscemodi verbis amaris fere ad arma ventum est, nisi viri pacifici et prudentes tali consilio intervenissent, ut ab ipsis civibus Armeniis ex amborum legatione cognosceretur, sub cujus dominio et ditione urbem magis subesse intenderent, cujusque parti meliori optione faverent. Continuo responsum est ab omnibus, magis velle subjici et credere Tankrado quam alterius principis ditioni. Dicebant enim hoc non ex cordis devotione, sed ex Boemundi, quam semper habebant, invasionis suspicione. Nec mirum, cum longe ante hanc expeditionem in partibus Graeciae, Romaniae, Syriae, Boemundi semper fama claruit, bellum inhorruit; Godefridi vero [0442D] ducis nunc primum nomen scintillabat. CAP. IX. - De eadem re. His auditis, Baidewinns ferventiore animo adversus Tankradum in iram extollitur, et gravioribus verbis in ejus praesentia tam cives quam Turcos per verba interpretis sic allocutus est: «Boemundum et hunc Tankradum, quos sic veneramini ac formidatis, nequaquam magistros majores et potentiores Christiani exercitus credatis; nec fratri meo Godefrido, duci principique militiae totius Galliae, nullique sui generis istos esse comparandos. Princeps enim idem frater meus, dux Godefridus, regni magni et primi imperatoris Romanorum Augusti haereditario jure suorum autecessorum nobilium, ab [0443A] omni honoratur exercitu, cujus voci et consiliis ad omnia magni parvique obtemperare non desinunt, cum caput et dominus ab omnibus sit electus et constitutus. Scitote quidem vos et omnia vestra, urbem quoque ab eodem duce in ore gladii et flammis deleri et consumi; nec Boemundum, nec hunc Tankradum stare vestros propugnatores, aut defensores. Sed nec is Tankradus, ad quem intenditis, hodie manus nostras evadet, nisi vexillum, quod nobis in contumeliam, sibi ad gloriam erexit, a culmine turris jactetis, portasque nobis aperiri faciatis. Si vero nostrae voluntati in hujus vexilli ejectione et urbis redditione satisfeceritis, vos exaltabimus super omnes in terminis his considentes, et gloriosi in conspectu domini et fratris mei ducis, [0443B] vosque dignis muneribus honorati, semper eritis.» Hac spe bonae et blandae promissionis cives et Turci illecti, Tankrado penitus ignorante, foedus et amicitiam cum Baldewino firmaverunt, et sine mora vexillum Tankradi de culmine turris est amotum, et procul a moenibus in loco palustri viliter ejectum; Baldewini vero signum in ejusdem turris apice promotum est.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
