Latin
3.1.33 to 3.1.36
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 3.1.33-36
Not analysed yet
CAP. XVII. -Tankradus et Baldewinus pacem inter se reformant. Crastina vero die orta, utrinque de absentia captivorum virorum nobilium dolentes, ac recordati quia ambo deliquissent, tam sacrae viae Jerusalem devotione violata, ex consilio majorum suae legionis pacem firmam composnerunt, captos pro captivis sibi invicem restituentes. Hac pace composita, et universis spoliis cum captivis restitutis, Baldewinus [0447C] cum suis septingentis equitibus divisis concilio cujusdam Armenii militis, Pancratii nomine, terram Armeniae ingressus, praesidium mirifici operis et roboris, nomine Turbaysel, obsedit. Quod Armenii cives, viri Christianae professionis, videntes, consilio clam cum ipso principe Baldwino habito, Turcis expulsis, qui arci praeerant, in manus ejus tradiderunt, volentes magis sub Christiano duce servire quam sub gentili ditione. Hac itaque civitate cum arce praesidii subjugata, et viris suis in hac repositis, Ravenel praesidium humanis viribus inexpugnabile, similiter obsedit et apprehendit. De quo Turci, captione Turbaysel exterriti, fugisse et abisse referuntur. Apprehendit et multas civitates cum castellis quae in circuitu erant, exterritas a facie [0447D] exercitus Antiochiam tendentis: quas itidem Turci diu subjugatas custodientes, nunc formidine concussi fugitivi noctu relinquebant. Ravenel itaque apprehensum Pancratio Armenio praedicto commisit, viro instabili et magnae perfidiae, quem a vinculis imperatoris Graecorum elapsum Nicaeae retinuit, eo quod audisset eum virum bellicosum esse et multiformis ingenii, et quia omnis Armenia et Syria et Graecia illi notae haberentur. Pancratius, ut erat perfidus et astutus, Turcis apprime notissimus, aestimans robore commissi sibi praesidii hujus Ravenel terram se posse obtinere, nullum de comitatu Baldewini intromittens, filium suum adolescentem illustrem in eo constituit: et tamen hoc fraude fieri, cum Baldewino ambulans et manens, dissimulabat. CAP. XVIII. -De prospero eventu Baldewini in expugnandis munitionibus, et de perfidia cujusdam Armenii. Jam invitus idem Armenius commissum sibi praesidium reddit. [0448A] Tandem quidam principes qui, audita Baldewini industria et nobilitate, foedus cum eo pepigerant, viri Armenii, quorum alter Fer, praepositus Turbaysel, alter Nicusus nomine dictus est, cujus castra et praesidia spatiosa Turbaysel adjacebant, intellecta perfidia Pancratii, quam cum Turcis moliebatur, scientes eum virum noxium et facilem, Baldewino retulerunt, asserentes si tali viro et tam facinoroso, imperatoris perjuro, longius praesidium Ravenel crederet, in brevi terram quam subdiderat posse amittere. Baldewinus hoc audito [0448B] ab his viris credulis et fidelibus, saepius versu ias illius ipse expertus, praesidium illi commissum requisivit: quod Pancratius obstinato animo in manu vel custodia Gallorum reddere recusavit. Postremo Baldewinus post plurimam requisitionem praesidii indignatus, quadam die sibi assistentem et contradicentem teneri jussit, vinculis astringi, tormentis affligi, quousque praesidium coactus redderet. Sed nec sic adhuc reddere ullius tormenti labore aut vitae necessitate compulsus est. Baldewinus taedio tormentorum illius victus, ad ultimum jussit ut vivus membratim discerperetur, nisi praesidii de redditione sibi satisfaceret. Qui hanc atrocem membrorum et nervorum discerptionem metuens, in manu Fer litteras direxit filio, ut praesidium festinato pro vitae suae et membrorum suorum liberatione [0448C] Baldewino redderet. Quod actum est; et Pancratius a vinculis absolutus, et deinde a collegio Baldewini dissociatus. Baldewinus ergo susceptum praesidium custodiae ac fidei suorum contulit Gallorum, et Turbaysel, quod dicitur Bersabee, discessit, terram et regionem undique expugnans suaeque potestati subjiciens.