# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 3.1.41-42

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 3.1.41 to 3.1.42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/3.1.41

CAP. XXI. - A duce urbis Rohas Baldewinus in filium adoptatus, petitione ipsius Samusart civitatem impugnat; sed infecto nogotio reversus est inanis. Dux quidem duodecim praefectorum et omnium concivium constantiam et benevolentiam erga Baldewinum videns, eorum nolens petitioni satisfecit, ac Baldewinum sibi filium adoptivum fecit, sicut mos regionis illius et gentis habetur, nudo pectori suo illum astringens, et sub proximo carnis suae indumento semel hunc investiens, fide utrinque data et accepta. Sic utrisque firmatis paternitate et filiatione, dux Baldewinum die quadam loco filii [0450A] admonuit, ut omni militia et solidorum conventione convocatis suis, pariterque civibus Rohas assumptis, ad munitionem Samusart, quae erat juxta Euphratem, proficiscens, expugnaret Balduc, principem Turcorum, qui eamdem arcem ad Rohas pertinentem invaserat injuste, et obtinebat. Intulerat enim idem Balduc civibus intolerabile malum: nam filios majorum civitatis non paucos obsides sibi dari minis extorserat, propter annuos reditus et tributa byzantiorum, quae illi ad redimendas vineas et sata dare convenerant. Baldewinus primam petitionem hanc ducis et majorum civitatis non refutans, assumptis ducentis sociis et omni civitatis pedestri et equestri comitatu, castrum Samusart est aggressus, multam vim in virtute suorum hostibus inferens. Sed [0450B] Balduc et suis occurentibus in grandine sagittarum et tubarum stridore graviter repressi sunt. Nam illic infinita manus civium Armeniorum effeminatorum, incaute et segniter dimicantium, corruit, sex tantum strenui et probi milites Baldewini sagittis confixi perierunt: quorum exsequiis Christiano more completis, planctus et dolor magnus per universam civitatem factus est. Baldewinus videns arcem praesidii Samusart insuperabilem, et in ea Turcos bello fortissimos et indefessos, apud S. Joannem, quod erat in praesidio non longe ab arce, suos in lorica, galea et equo reliquit, qui semper Turcis ad resistendum occurrerent, et belli assiduitate vexarent: ipse solus cum duodecim Gallis Rohas reversus est.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
