# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 3.1.43-44

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 3.1.43 to 3.1.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/3.1.43

CAP. XXII. - Conspiratae plebis consilium in ducem suum Baldewinus volens reprimere, nihil proficit. [0450C] Post haec paucis diebus evolutis, omnis senatus et universi cives considerantes Baldewini prudentiam et constantiam adversus Turcorum insidias, multumque sub manu ejus civitatem et ejus munitiones posse salvari ac defendi, in unum convenerunt, Constantino de montanis accito ad commune consilium, viro potentissimo, quatenus ducem suum interimerent, et Baldewinum loco ejus ducem et dominum exaltarent. Erat enim idem dux valde eis contrarius: nam multis eos calumniis affecerat, aurum et argentum incomparabiliter cunctis abstulerat: si quis vero resistebat, Turcorum inimicitas et odium non solum in periculum vitae [0450D] suae, verum etiam in vineis et in satis suis succidendis, et in praeda gregum suorum suscitabat. Hoc audito consilio, die quadam universi parvi et magni civitatis ad arma convolant; armati et loricati Baldewinum conveniunt, ut cum eis ad interitum ducis sui contendant, asserentes eum loco suo dominum et ducem communi consilio fieri se decrevisse. Qui tale facinus praesumere omnino contradixit, cum vice filii sibi sit constitutus, et nihil causae vel mali adhuc in eo repererit, unde perditionis ejus consectaneus et socius fiat. Ait enim: «Inaestimabile coram Deo peccatum esset, ut in hunc virum manum sine causa mitterem, quem in patrem assumpsi, cui etiam fidem contuli. Sed precor vos, ne sanguine et morte ejus [0451A] pollui me sinatis, et nomen meum inter principes Christiani exercitus vilescere faciatis. Peto etiam vos, ut sibi ore ad os loqui mihi liceat in solio turris, super quam usque in praesens habitare vestro dono exaltatus consuevit.» Quod mox ei annuerunt. Et ecce turrim ascendens, sic ei locutus est: «Omnes cives et praefecti civitatis hujus in necem tuam conspirati, in omni genere armorum ad turrim hanc in furore et impetu animi properant: quod doleo et moleste fero. Sed ut aliqua ratione liberari possis, vel rerum tuarum datione praevenire non neglexi.» Vix dux colloquentem sibi audivit, et ecce in circuitu turris multitudo civium in obsidione et impugnatione confluxit, incessabili mangenarum et sagittarum jactu muros et turris ostia quatientes.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
