Latin
3.1.5 to 3.1.8
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 3.1.5-8
Not analysed yet
CAP. III. -Ultra progrediuntur; exercitus in geminas partes dividitur; primores venatui vacant. Post haec egressis ab angustis rupibus; decretum [0439A] est communi benevolentia, propter nimietatem populi, exercitum in partes dividi. De quibus Tankradus et Baldewinus, frater ducis Godefridi, cum suis recedentes, per medias valles Ozellis transibant. Sed Tankradus cum suis praecedens, ad urbes finitimas Reclei et Stancona descendit, in quibus Christiani cives habitabant, Turcis, viris Solymani, subjugati. Baldewinus cum suis montanis semitis perplexis incesserat, gravi cibariorum defectione cum omni manu sua aggravatus, quin equi pabulo deficiente vix sequi, nedum viros portare poterant. Dux vero Godefridus, Boemundus, Robertus, Reymundus, regia via a longe sequebantur, et Antiochiam minorem reclinantes, quae in latere Reclei sita est, hospitio nona diei hora moram facere decreverunt. [0439B] Vespere autem facto, Godefridus dux caeterique primores juxta montana per amoena loca pratorum tentoria locaverunt, aptam et voluptuosam regionem considerantes et venationibus fecundissimam, quibus nobilitas delectari et exerceri gaudet. Illic accubantes, armis cunctisque exuviis repositis, silvam aptissimam venatibus reperientes, sumpto arcu et pharetra, gladiis accincti, saltus montanis contignos ingrediuntur, si forte obveniret quod configere et persequi catulorum sagacitate valerent. CAP. IV. -Dux cum urso confligens, graviter sauciatur; sed auxilio alterius militis perempta bestia vivus eripitur. Tandem diffusis per opaca nemoris singulis in sua semita ad insidias ferarum, dux Godefridus [0439C] ursum immanissimum et horrendi corporis, peregrinum inopem, sarmenta congerentem, invasisse respicit, et in circuitu arboris fugientem ad devorandum persequi, sicut solitus erat pastores regionis aut silvam intrantes devorare, juxta illorum narrationem. Dux vero, sicut solitus erat et promptus ad omnia adversa Christianis fratribus subvenire, educto raptim gladio, et equo fortiter calcaribus admonito, misello homini advolat; eripere a dentibus et unguibus lanionis anxiatum festinat; et clamore vehementi per media fruteta accelerans, obvius crudeli hosti offertur. Ursus utaque, viso equo ejusque sessore se celeri cursu premente, ferocitati suae fidens et rapacitati unguium suorum, non [0439D] segnius facie ad faciem duci occurrens, fauces ut jugulet, aperit; totum se ad resistendum, imo ad invadendum, erigit; ungues suos acutissimos exerit ut laniet; caput et brachia ab ictu gladii diligenter cavens subtrahit, ac saepe volentem ferire decipit; quin murmure horrisono totam silvam et montana commovet, ita ut omnes mirarentur qui hoc audire poterant. Dux ergo, astutum et pessimum animal considerans in feritate audaci resistere, motus animo, vehementer indignatur, et verso mucronis acumine, temerario et caeco impetu propinquat belluae ut jecur ejus perforaret. Sed infelici casu ictum gladii effugiens bellua, subito curvos ungues tunicae ducis infixit, ac complexum brachiis, equo devolutum, terrae applicans dentibus jugulare properabat. [0440A] Dux itaque angustiatus, reminiscens multorum suorum insignium factorum, et de omni periculo se adhuc nobiliter ereptum, nunc vero vili morte a cruenta bestia se suffocari dolens, recuperatis viribus in momento resurgit in pedes, gladiumque in hoc repentino lapsu ab equo, et cum insana bestia luctamine, propriis cruribus implicitum, celeriter in ejusdem ferae jugulum rapiens et capulo retinens, suras et nervos proprii cruris gravi incisione truncavit. Sed tamen licet sanguis incessabili unda proflueret, viresque ducis minueret, iniquae belluae non cessit, ad defensionem stans asperrimus, quousque audito inopis rustici, et ab urso liberati clamore ingenti, et murmure lanionis vehementi, quidam Husechinus nomine ex consociis, per silvam diffusis, [0440B] velocitate equi, duci in auxilium adfuit: qui stricto mucrone horribilem feram impetiit, et una cum duce jecur et costas illius transfixit. Sic tandem ferocissima fera exstincta, dux primum vulneris dolore, deinde nimia sanguinis effusione coepit corde deficere, vultu pallescere, ac totum exercitum impia fama conturbare. Concurrunt universi ad locum ubi athleta et vir consiliorum, caput peregrinorum, laesus ferebatur. Quem principes exercitus gestatorio imponentes, ad castra cum ingenti luctu, cum planctu virorum et ululatu mulierum detulerunt, medicos peritissimos ad sanandum ei adhibentes; feram vero inter se dividentes, nullam illi magnitudine similem antea se vidisse fatebantur.