Latin
3.1.51 to 3.1.54
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 3.1.51-54
Not analysed yet
CAP. XXVI. -Tankradus damnosa Christianis praesidia destruit, et oblata sibi ab hostibus munera prudenter reponit. [0453B] Tankradus, qui a Baldewino divisus, Mamistrae ad maritima remanserat, cum adauctis sibi viribus de navali exercitu, quem Baldewinus advexerat, castrum puellarum quod vulgariter appellatur de Batesses, obsedit et expugnavit: similiter castrum pastorum expugnatum diruit; castrum quoque adolescentum, quod dicitur de Bakelers, quae in montanis erant praesidia, in manu robustorum militum, dejecit et attrivit. Alexandriam minorem portis et muris dirutis subjugatam obtinuit. Turcos in eis repertos in ore gladii percussit. Omnia autem castella et praesidia hactenus peregrinis nocentia, aut cepit aut incendit; hostes gentiles in eis inventos alios occidit, [0453C] alios captivos tenuit. Hostes vero, qui, Christianis subjugatis, per montana dispersi Christianorum praesidia et loca injuste invaserant, audita illius virtute militari, alii fugam capiebant, alii missis equis et mulis, auri argentique donis pretiosis amicitiae illius jungebantur, quatenus eum pacificum in omnibus, quae obtinebant, reperirent. Tankradus de omnibus quae offerebantur nihil refutabat; sed sicut cautus et providus omnia suscipiens reponebat, memor praeteritarum angustiarum, et majorum adhuc credulus futurarum. CAP. XXVII. -De civitate Maresch, ubi et uxor Baldewini obiit. Interea totus apparatus et virtus grandis exercitus accelerabat, rectitudine itineris per mediam Romaniam, [0453D] per abrupta montium et declivia vallium incedens, quem Godefridus dux, Boemundus, Reymundus comes, Robertus Flandrensis, Reymerus episcopus de Podio, Robertus de Northmannia, communi consilio et pari conductu moderabantur. Hi ad civitatem, quae Maresch dicitur, in manu forti descendentes, hospitio pernoctaverunt, tabernacula in locis virentibus ante urbis moenia extendentes, nullam vim Christianis illic civibus inferentes, sed pacifice ab urbe vitae necessaria venalia suscipientes. Turci, qui adventum tantorum ac tot principum intellexerant, ab urbis praesidio aufugerunt, quam iniqua vi et injustis tributis ante multos hos annos oppresserunt. Hac in regione Maresch, uxor Baldewini nobilissima [0454A] quam de regno Angliae eduxit, diutina corporis molestia aggravata et duci Godefrido commendata, vitam exhalavit, sepulta catholicis obsequiis, cujus nomen erat Godwera. Udelrardus, similiter de Wizan infirmitate correptus, ibidem obiit, honorifice sepulcro illic conditus; miles irreprehensibilis et in omni bellorum consilio et actione utilis, de domo ducis Godefridi, semper secretorum illius ante omnes conscius.