Latin
3.1.59 to 3.1.62
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 3.1.59-62
Not analysed yet
CAP. XXX. -Profani Arthesiam obsidentes, de adventu Christiani exercitus per exploratores edocti, nequaquam, usque in noctem, obsidionem solvunt. Interea non longo intervallo maturabat viam magnus exercitus Christianorum, inter quos latenter exploratores degebant, qui ab exercitu occulte, visa opportunitate subtracti, Turcis referebant quae audierant de adventu et consiliis catholicae legionis. Delatores praedicti audientes quia ab Arthesia fama obsidionis suorum ad principem Godefridum, Boemundum caeterosque pervenerat, et quia ad subveniendum consilium inierant, festinato ad castra [0455D] Turcorum redierunt, jam Romanos Francigenas et Teutonicos in proximo adventare nuntiantes; nec vires eorum sustinere posse, nec a manibus eorum eripi, nisi cito, civitate relicta, in sua remearent tutamina. Nequaquam tamen his sinistris nuntiis admoniti expavescunt, freti nimium in suis praedictis millibus; sed per integras unius diei horas urbem impugnant, et in assultibus plurimis laborant. Sed laborem suum in cassum consumuat, Gallis ab arce et moenibus non parce resistentibus. CAP. XXXI. -Exercitu Dei adveniente, Arthesia fidelium tuitione munitur; Baldewinus triumphis clarus novis nuptiis illustratur. Dehinc nocte relata et tenebris incumbentibus, [0456A] plurimis consiliis invicem habitis, consilium repertum est, ut, primo diluculo apparente, ad pontem fluminis Fernae reditum pararent, et Antiochiam, urbem turribus munitam et fundatam et humanis viribus insuperabilem, securi intrarent, ne ponte praevento et flumine ab exercitu Christianorum, periculum vitae expugnati paterentur. Vix Antiochiam praedicti Turci subierant, cum sequentis lucis crepusculo magnus exercitus Catholicorum in terminos Arthesiae castra applicuit, ibidem pernoctans in laetitia et jucunditate. Illic ex decreto majorum mille et quingenti viri loricati electi, ad Arthesiam sunt directi ad auxilium confratrum, qui erant in arce, ut sic sani et incolumes copiis et viribus communi via, minus de hostili impetu solliciti, ad exercitum [0456B] repedarent. Civitate Arthesia fidei Christianorum tuitione munita, ad exercitum sine ulla offensione sunt reversi. Redit et Tankradus ab Alexandria minore et maritimis regionibus; redierunt et universi, quibusque locis ad subjugandam terram et castella et civitates praemissi et dispersi, praeter Baldewinum, fratrem ducis Godefridi. Qui ad meridianam plagam profectus in terram Armeniae, expugnaturus Turcos, Turbaysel et Ravenel et caetera praesidia suae ditioni subjecerat. Idem vero Baldewinus sic de die in diem bellis ac triumphis magis ac magis accrescens, ex consilio duodecim praefectorum civitatis, uxorem nobilissimam de genere Armenio magnificis et legalibus duxit nuptiis, filiam cujusdam principis et fratris Constantini, nomine Taphnuz, [0456C] qui in montanis praesidia et plurimas munitiones obtinebat, quorum universorum haeredem Baldewinum constituit. Sexaginta etiam millia byzantinorum illi dare spopondit, de quibus conventionem solidorum militibus suis solvens, terram potenter adversus Turcorum incursus retineret. Spopondit quidem, sed tantum septem millia illi dedit: quae vero restabant, de die in diem differebat. Nuptiis Baldewini inaestimabili apparatu celebratis, decretum consilio communi et majorum civitatis et regionis, ut idem Taphnuz eum genero suo de statu terrae et utilitate civitatis tractaret, eo quod vir esset provectae aetatis et sanioris consilii, sicque se invicem mutuo praevenirent honore: quod et actum est.