# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 3.1.63-66

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 3.1.63 to 3.1.66. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/3.1.63

CAP. XXXII. - Christi populus adunatus non ultra dividitur, quem Podiensis episcopus circumspectum fore, paterne alloquitur. [0456D] Postquam in unum convenerunt congregati, non ultra ab hac die divisi sunt propter copias Turcorum inaestimabiles, qui a montanis et omni Romania profugi, ad urbem Antiochiam, quae erat inaestimabilis murorum firmitate et inexpugnabilis, pro defensione properaverant. Nec mora, episcopus Podiensis Reymerus sermonem ad populum faciens, hujusmodi exhortatione universos paterne admonuit et docuit, juxta quod instans necessitas, et creberrima fama vicinae nimium Antiochiae exigebat: «O fratres et filii charissimi, Antiochiam civitatem nimium [0457A] vicinam, ut compertum habemus, scitote fundatam murali munitione firmissimam, quae ferro vel jactu lapidis rescindi non potest, inauditi et insolubilis caementi opere, et mole magnorum lapidum constructa. In hac omnes hostes Christiani nominis, Turcos, Sarracenos, Arabes e montanis Romaniae et ex omni parte a facie nostra fugientes, convenisse procul dubio cognovimus. Unde cavendum summopere nobis est ultra aliquos ex nostris divisionem facere, nec temere praecurrere; sed in communi et unanimi virtute in crastino usque ad pontem Fernae nos commeare, consilio cautissimo definivimus.» CAP. XXXIII. - Relicta Romania, praeelectos sequentes signiferos ad pontem usque fluvii Farfar perveniunt, ubi a Turcis bellicose excepti sunt. [0457B] Omnis ergo populus venerabilis sacerdotis admonitioni acquievit; et crastino sole exorto, cum sociis ab Arthesia receptis, cum Tankrado et Welfone Buloniensi, maritimisque Gallorum sociis universis relatis, cum camelis et asinis omnibusque vehiculis sarcinarum rerumque necessariarum, in uno comitatu et armorum fiducia usque ad pontem fluminis Fernae, quod dicitur Farfar, profecti sunt, relictis asperis Alpibus vallibusque gravissimae Romaniae. Hac enim die Robertus Northmannorum comes praeelectus est cum suis militibus exercitum praeire, sicut mos est in omni exercitu militari: quatenus si aliqua vis adversariorum latuisset, nuntiaretur catholicae legionis ducibus et principibus, ut ad arma, loricas et parandos cuneos quantocius properarent. [0457C] Hujus inter millia Rotgerus de Barnevilla, Everhardus de Poisat, milites in omni negotio militari laudabiles, signa praeferentes, equitatum regebant, quousque ad ipsum pontem praenotatum sine dilatione constiterunt. Pons denique iste mirabili arte et antiquo opere in modum arcus formam accepit, subter quam Farfar fluvius Damasci, Ferna vulgariter dictus, cursu rapidissimo alveum perluit. In utraque pontis fronte duae prominebant turres ferro insolubiles, et ad resistendum aptissimae, in quibus Turcorum semper erat custodia. Subsecuta est societas duum millium peditum virorum egregiorum, qui etiam ad pontem consistentes, minime transire permissi sunt. Nam Turci, qui in turribus [0457D] pontis ad centum defensionis causa constituti erant, fortiter in arcu et sagittarum grandine transire volentibus resistebant; equos crebris vulneribus laedebant, sessores equorum trans loricarum tegmina volatili sagitta plurimos transfigebant.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
