Latin
3.1.71 to 3.1.73
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 3.1.71-73
Not analysed yet
CAP. XXXVI. -Iter Antiochiam indicitur; antistes populum alloquitur et per eum qui principes exercitus praecedere, qui extremas custodias observare debeant, ordinantur. Praeterea illucescente die, dux Godefridus, Boemundus et universi capitanei exercitus exsurgentes, armis et loricis atque galeis rursus induti, iter intermissum ad urbem Antiochiam iterare universos jubent cum omni necessario apparatu, et omni genere armentorum vehiculisque cibariorum, quibus [0459B] tantus opus habeat exercitus. His in unum conglobatis, et viae praeparatis, providus antistes in hunc modum loquitur, dicens: «Viri fratres, et filii dilectissimi, verba, quae ad vos refero, diligenter audite, et attendere vos non pigeat. Urbs Antiochia proxima est, nobisque vicina: quatuor inter hanc et nos sunt milliaria. Haec urbs mirifica, et opus nobis inauditum regis Antiochi immanissimis saxis et turribus fundata est, quarum numerus trecentum et sexaginta computantur. In hac Sansadoniam filium regis Darsiani, principem fortissimum, dominari scimus et ammiraldos quatuor nobilissimos et potentissimos, ac si reges essent, ex imperio Darsiani accitos convenisse comperimus, et se suosque prae timore adventus nostri in manu forti praevidisse et [0459C] armasse. Horum nomina sunt: Adorsonius, Copatrix, Rosseleon, Carcornutus, quorum omnium rex et caput et dominus Darsianus esse refertur. Hi quatuor ammiraldi ex triginta civitatibus, quae in circuitu longe lateque ad Antiochiam pertinentes, regi Darsiano tributariae suberant, quatuor ditiores dono et gratia Darsiani in beneficio tenent, singuli singulas centum castellis. Qua de causa nunc admoniti ab ipso Darsiano, rege Syriae et totius Armeniae, non in modica virtute ad resistendum, et defendendam urbem, dominam harum omnium urbium et regnorum, advenisse perhibentur. Unde et nobis necesse est ut caute et ordinate ambulemus. Sero, ut nostis, commisimus bellum; fatigati sumus; equi exhausti viribus sunt. Godefridus dux, Boemundus, [0459D] Reinardus de Tul, Petrus de Stadeneis, Everhardus de Poisat, Tankradus, Wernerus de Greis, Henricus de Ascha, ad conducendum exercitum in fronte praecedant, factis aciebus; Robertus Flandrensis, Robertusque comes Northmannorum, Stephanus Blesensis, Reymundus comes, Tatinus familiaris imperatoris Constantinopolitani, Adam filius Michaelis, Robertus de Barnavilla, si gratum vobis est consilium, extremas acies equitum et peditum moderantes tueantur.» CAP. XXXVII. -Antiochiam pervenientes quid egerint, et quantus aestimatus sit exercitus Dei.