Latin
3.1.81 to 3.1.84
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 3.1.81-84
Not analysed yet
CAP. XLI. -Congressio valida pontis, ubi machina Christianorum in favillam redigitur, et instaurantur alia instrumenta. [0462A] Turci, hac visa structura, ad moenia contendentes, sagittis et mangenarum jactu in ponte luctantes feriunt Gallos, quatenus percussos a ponte et machina arcere valerent. Similiter ex adverso Christiani in sagittis et baleari arcu resistentes, fortiter hostes in moenibus impugnant, quousque filium cujusdam ammiraldi sagitta transjecur perfodiunt. Illius vero interitu et fidelium repugnatione Turci indignati, ampliore ira fervescunt; et tandem in unum collecto robore suorum, repente portam aperientes, egressi viriliter machinam assiliunt, custodibus subito instant et expugnant; ignem piceasque faces et sulphureum fomentum fortiter machinae ingerunt, [0462B] totam eam in favillam redigentes. Custodes autem machinae periculum vitae suae metuentes, licet inviti, exire coguntur in fugam praecipites, vix defensi et elapsi. Peregrinorum itaque milites et principes hac arte nihil se proficere videntes, sequenti die instrumenta trium mangenarum (Franci barbicales vocant) opponunt ponti, quae portam Warfaru et turrim portae ejusque moenia crebro jactu et impetu saxorum quaterent et attererent, murosque exteriores, qui erant ante murale, in plurima frusta minuerent. Sed nec sic in contritione portae valuerunt. Cum vero nihil proficerent, quadam die ex communi consilio robora arborea ingentia vixque mobilia, et saxa mobilia miri ponderis ac magnitudinis, in virtute et conatu mille [0462C] loricatorum trans pontem portae advolverunt, impedimento Turcis exire et nocere volentibus. CAP. XLII. -De navali ponte fidelium ad evitandas Turcorum insidias. Ex his ambobus pontibus cum plurima damna et incursiones exercitui Christianorum ingruerent, sed nunc porta et ponte Warfaru robore lignorum et saxis immanissimis occupato et obstructo, frequentius ex eo ponte, quem in altera parte civitatis trans fluvium Farfar locatum diximus, de quo Turcorum egressus erat, et qui prae urbis amplitudine inobsessus remanserat, insidiae fierent ad perdendos fideles, pontem ex navibus componi constituerunt in funium retinaculis, per quem ad portum Simeonis [0462D] eremitae liberum iter haberent: nam antea lento navigio ex utraque ripa exspectantes singulatim et tarde transibant. Nunc vero hac de causa pons iste navalis constructus est, ut egressis Turcis per pontem lapideum Farfar in insidias Christianorum, per hunc ligneum pontem Galli festinanter occurrentes, suis subvenirent a portu maris escas afferentibus, et Turcos sine mora repellerent. A ponte lapideo praedicti fluminis usque ad pontem navium funibus vimineis cratibus aptatum, dimidium milliare computatur.