# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 3.1.85-88

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 3.1.85 to 3.1.88. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/3.1.85

CAP. XLIII. - Qualiter Turci Christianos, ad equorum pabula missos, clam invaserint. Ponte autem ex navium collectione et conjunctione [0463A] perfecto, Christiani tam milites quam pedites quadani die trecenti transmeant fluvium Farfar ad quaerenda pabula equorum et victui necessaria. Quod Turci agnoscentes, et a moenibus speculantes, per pontem urbis lapideum raptim sociis collectis, armis et pharetris sumptis, in equo pariter exeuntes, ex improviso adsunt Christianis in tergo ad pabula missis, quorum plurima corpora, amputatis capitibus, humi prostrata reliquerunt; caeteros vero, quibus fugiendi facultas erat, usque ad novum pontem insequuntur: felices, qui tam crudeles hostes evadere potuerunt. Alii ad vada contendentes, undis involuti suffocantur a facie Turcorum fugientes, quibus pons novus prae multitudine transeuntium negabatur. CAP. XLIV. - Fideles, in ultionem suorum consurgentes, post mutuam caedem partim gladiis consumpti, partim in flumine submersi sunt. [0463B] Hoc tam grave infortunium ad proceres exercitus ut est perlatum, ad quinque fere millia armati, complures lorica induti, et equis insidentes e tentoriis advolant ad reprimendos hostes temerarios. Henricus filius Fredelonis de Ascha castello, avidus hostes insequi, sicut erat bello et actis nominatissimus, trans fluvium equo natavit, licet e lorica et galea clypeoque gravatus: nam transitum navalis pontis prae longa mora exspectare nequiverat; caput vero hujus temere vada intrantis cum equo, fluctus profundissimi operuerunt. Attamen, Deo protegente, cujus gratia vitam opponebat periculo, [0463C] vivens et sospes in equo adhuc residens, cum caeteris transnatantibus siccum littus recepit, et in persecutione Turcorum nimium perdurans, usque ad ipsum pontem socies equites et pedites imperterritus insequi adhortatur. Turci itaque alii retenti, alii vix elapsi, socios qui erant ad pontem Farfar et in porta conglobati, ad auxilium sibi magno fragore vociferantes, exierunt, equosque ad frena in exitu et fremitu subvenientium rejicientes, Gallos hactenus se infestantes in fugam gravissimam retulerunt usque ad ipsum pontem, quem ex navibus composuerunt. Hac remordatione et inundatione Turcorum gravissima, et celeri fuga et reversione Christianorum ad pontem, plurimi pedites interierunt, a Turcis sagitta confixi. Plures post terga [0463D] mortem momentaneam videntes, sola aqua liberari sperantes, undis profundi fluminis inferuntur: quorum non modica pars ab amne submersa et suffocata periclitari et mori visa est. Alii vero e ponte prae pressura fugientium cum ipsis equis et galeis ac loricis corruebant, qui submersi undis et exstincti, non ultra reperti sunt.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
