# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 3.1.9-12

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 3.1.9 to 3.1.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/3.1.9

CAP. V. - Tankradus, fixis juxta Tarsum civitatem tentoriis, apud cives de urbis traditione nunc minis nunc blanditiis agit. [0440C] Duce vero sic gravi vulnere impedito, exercitu lentiore gradu subsequente, Tankradus, qui praecesserat, et regiam viam tenebat versus maritima, prior Baldewino fratre ducis, per vallem Buetrenton superatis rupibus, per portam quae dicitur Juda, ad civitatem quae dicitur Tarsus, vulgari nomine Tursolt, descendit, quam etiam Turci, primates Solymani, subjugatam cum turribus suis retinebant. Illic Armenius quidam, qui cum Tankrado aliquandiu moras fecerat, et ejus notitiam habuerat, promisit se civibus urbis, gravi Turcorum jugo depressis, suggerere, ut in manu ejusdem Tankradi urbem caute et Turcis nesciis redderent, si forte locum et [0440D] opportunitatem reperirent. Sed timidis civibus, nec consiliis Armenii fratris acquiescentibus propter Turcorum praesentiam et custodiam, Tankradus, qui praecesserat, finitimas oras praedictae urbis depraedatus est, ac contractis infinitis copiis praedarum in usum obsidionis, in circuitu murorum tentoria sua extendit. Locatis ergo tentoriis. Tankradus plurimum minarum Turcis, per moenia et turres diffusis, ex adventu Boemundi, et subsequentis exercitus virtute intulit, nisi exeuntes, portas urbis aperirent, asserens, non prius subvenientem exercitum ab hujus obsidione recedere, quam ut Nicaea cum omnibus inhabitantibus caperetur superata. Si vero voluntati ejus acquiescerent, urbem aperirent, [0441A] non solum in oculis Boemundi gratiam et vitam invenirent, sed et praemia multa accipientes, eidem civitati et aliis praeesse praesidiis mererentur. CAP. VI. - Cives deditionem pollicentur; viri exercitus Dei longe a se divisi, hostes adesse de alterutris suspicantur. His blanditiis et promissis, interdum nimis magnificis, Turci molliti, Tankrado hac conditione urbem pollicentur, ne quid periculi aut seditionis ab ulla subsequenti manu ultra eis inferatur, donec Boemundi potestati cum urbis praesidio subderentur. Quod Tankradus minime recusans, foedus in hunc modum cum illis innodari instituit, quatenus vexillum ipsius Tankradi in cacumine magistrae arcis in signum erigerent, quod Boemundo praecurrens, [0441B] hanc Tankradus vindicaverit civitatem, et sic intacta deinceps ab omni hostili impetu haberetur. Baldewinus vero frater ducis Godefridi, Petrus comes de Stadeneis, Reinardus comes de Tul civitate, vir magnae industriae, Baldewinus de Burg, juvenis praeclarus, conjuncti per amicitiam, alio itinere divisi, per dies tres ab exercitu errantes per loca deserta montium et ignota, gravi afflicti jejunio necessariorumque penuria, tandem per errorem perplexarum viarum in cujusdam montis cacumine casu constiterunt. De quo tentoria Tankradi speculantes, per camporum planitiem in obsidionem Tarsi locata, timuerunt timore magno, existimantes Turcorum hunc apparatum fore. Nec minus Tankradus viros in montis cacumine a longe [0441C] contemplatus expavit. Turcos adesse arbitratus, qui sociis urbi inclusis ad subveniendum properassent. His tandem descendentibus, vitae diffisis, fame semivivis, Tankradus ut miles acerrimus socios admonet ut eis res sit pro anima defendenda.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
