# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 3.1.93-96

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 3.1.93 to 3.1.96. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/3.1.93

CAP. XLVII. - De milite propria incuria prostrato, et de pomario, quod fidelibus nocuum succiditur. [0465A] Dehinc alio die Turci successu suae fraudis gaudentes, et similem deceptionem adhuc Christianis se inferre arbitrantes, a porta egressi, et inter scirporum densitatem fragilesque calamos palustris loci clanculum accedentes, peregrinis quibusdam in praedicto pomario insurrexerunt solita feritate et vociferatione; sed a militibus subvenientibus retrusi et in fugam coacti sunt. Nullus quidem ab his percussus tunc aut vulneratus est praeter Arnolphum de Tyrs castello, qui eques semper bello fervidus fuit et providus; licet nunc incautus sine tegmine scuti et indumento ferri ad clamorem peregrinorum subito in pomarium contenderit. Ubi a caeco et volatili [0465B] telo sagittae cujusdam Turci lethali vulnere transfixus, mortuus est. Dux ergo suique contubernales moleste ferentes a pomario hoc Turcos insidias Christianis moliri, et tam egregios viros illic in dolo cecidisse, decreverunt ut in ferramentis et securibus Christiani de exercitu convenientes, hoc radicitus exstirparent, herbas, scirpos et calamos meterent, ne qua fraudulenta manus illic ultra latere aut nocere posset. Turci enim dolositates suas hac in porta, et ab hac porta populum Dei viventis praecavere videntes, rursus per portam Farfar exeuntes, invigilabant perditioni peregrinorum per pontem navium transmeantium, lignorum sarmenta comportantium, herbas et pabula equorum quaerentium; et quotquot a specula montis hac [0465C] et illac pro necessariis rebus vagari conspiciebant, illico insequentes gladiis et sagittis interemerunt. CAP. XLVIII. - De Hugone comite, qui fidelium neces dolens, Turcorum fraudibus prudenter occurrit. Cum vero haec caedes, insidiae, incursiones, mane, meridie, vespere, singulis diebus fierent, et quotidiana lamenta super occisis audirentur in castris, nec Tankradus toties hostibus occurrere valeret prae diversis opinionibus hostilis fraudis, et eo ignorante saepe ab urbe per pontem erumperent, Hugo comes de S. Paulo ex regno Franciae, motus est pietate super hac quotidiana strage fidelium, sibi caeterisque potentibus famulantium, et res [0465D] necessarias afferentium. Unde filium suum Engelradum, tironem armis agilem, paterna suggestione admonuit ut et caeteros sibi familiares, quatenus in una voluntate secum accensi, pauperes suos atque confratres Christianos a tot Turcorum caedibus et assultibus liberare et ulcisci velint, et absterrere toties insequentes hostes. His factis, et voluntariis inventis, ipse grandaevus pater primus arma et equum requirens, ascendit, pontemque navium in noctis umbra transiens, juxta montana in latibulo vallis cum dilectissimo filio et secum assumptis sociis occultatus, summo mane peditem Christianum reliquit in campestri planitie, ubi Turcorum oculis manifeste pateret. Turci itaque non immemores suae crudelitatis et caedis Christianae, ab urbe per [0466A] pontem fluvii Farfar rursus procedentes, in montis vertice, sicuti soliti erant, consistunt, de quo a montanis ad montana per camporum planitiem longe spectacula forme ad duo milliaria dantur. Illic solum peregrinum vagantem, et sarmenta legentem, contemplantes, ad ejus interfectionem velocitate equorum convolant, et subito clamore exterritum usque ad montana et fruteta profugum insectantes, insidias latentium cominus Christianorum praeterierunt. Peregrino vero jam in montibus abscondito, viam remensi sunt hi quatuor Turci juxta Christianorum insidias, fiducialiter redire sperantes. Sed extemplo comes et sui a valle exsurgentes, in eosdem irruerunt equorum velocitate, duos in momento attritos solo relinquentes, equis et [0466B] armis eorum abductis; alios vero duos vitae reservantes vinctos ad exercitum perduxerunt. Concurrunt undique peregrini, nobiles et ignobiles, ad videndos Turcos captivos, gloriam Deo dantes super hoc prospero eventu, laudesque multiplicant comiti Hugoni et filio ejus Engelrado, quorum prudentia et virili audacia tam noxii adversarii capti et attriti sunt.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
