Latin
3.1.97 to 3.1.98
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 3.1.97-98
Not analysed yet
CAP. XLIX. -Ubi comitis ejus filius Turcorum saevissimum post nonnulla vitae discrimina prosternit, victorque regreditur. Primores vero Turcorum, et omnis manus eorum, audita suorum contritione, doloribus accunt iras; consilia ineunt, quibus in brevi rependant crudeliora damna Christianis in ultione suorum. Unde quidam [0466C] audaciores, animoque ferociores, ex millibus suis electi ad lacessendos Christianos usque ad pontem navium, viginti praemissi sunt in equis vento velocitate similibus. Qui multis et propinquis discursibus in littore juxta pontem praeludentes et sagittas intorquentes, totum post se commovere conati sunt exercitum, ut vires sociorum raptim ex urbe inundantes gravi martyrio aliquos, sicut soliti erant, conturbarent. Fideles autem Christi satis et saepius experti fallacias illorum, compescuerunt ab insecutione temeraria populum. Sed ne eos taedio belli victos assererent, Engelradum filium praedicti Hugonis cum quibusdam sociis obviam Turcis praemiserunt, qui etiam suo more equos in discursionibus flectentes, [0466D] dolosos hostes mutuo conflictu fallere tentarent. Nec mora, pontem transeuntes, equos vexant huc et illuc diversis inter se discursibus; et hi alterna infestatione hastas dirigunt ad feriendum, hi sagittas intorquent ad configendum. Postremo post plurimam cursuum contentionem, honor et laus victoriae Engelrado, Deo auxiliante, collata est. Nam Turcum caeteris insigniorem et saeviorem cursu exsuperans, in conspectu patris sui et omnium, qui convenerant ad perspiciendum rei eventum, altero in littore constituti, equo dejiciens, hasta perfodit, caeterosque illius casu et infortunio concussos, et mox in fugam versos, cum Christianis sodalibus acriter insecutus est, sed non longe a ponte idque propter insidias saepius ab urbe occurrentes et insequentibus resistentes. Salvo [0467A] abhinc filio recepto aliisque consociis, cor longaevi patris in nimiam erigitur laetitiam, omniumque favore et plausu majorum et minorum, gloriosus juvenis attollitur una cum suis adjutoribus et convictoribus.