# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 4.1.111-113

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 4.1.111 to 4.1.113. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/4.1.111

CAP. LVI. - De direptione castrorum et diversitate vinculorum. His praefatis Christianorum principibus avide inimicorum [0512C] caedi et insecutioni intendentibus, societas comitis Reymundi et episcopi Reymeri praedae inhians, et spoliis Turcorum, in loco eodem quo victoria data est, parum persequens, permansit; et grandia spolia auri, bysantiorum, frumenti, vini, vestimentorum et papilionum depraedata est. Alii vero qui pugnae intenti erant, videntes illos spoliis manus inferre, eadem avaritia corrupti, manus similiter praedae injicientes, cum spoliis copiosis et infinitis in laude et laetitia et voce exsultationis Antiochiam reversi sunt: et qui ante inopes erant et famelici, nunc omnibus bonis satiati sunt. Codices vero innumerabiles in iisdem castris gentilium repererunt, in quibus sacrilegi ritus Sarracenorum et Turcorum [0512D] inscripti erant, et nefanda crimina ariolorum et aruspicum cum characteribus exsecrabilibus. Catenarum, vinculorum, laqueorum ex funibus et ferro coriisque taurinis et equinis diversa genera ibidem in tentoriis reperta sunt ad vinculandos Christianos: quae omnia Antiochiam allata sunt, plurimo numero infinita, cum plurimis rebus et tentoriis, et cum tentorio ipsius Corbahan, quod in modum civitatis turribus et moenibus diversi coloris et pretiosi serici aedificatum erat. Habebat idem mirabile tentorium vicos a se defluentes, in quibus duo hominum millia spatiose habitasse referuntur. Mulieres, pueri teneri et adhuc lactantes, quotquot in castris reperti sunt, alii trucidati, alii equorum pedibus conculcati, misero et lacero cadavere campos impleverunt, [0513A] destituti suorum auxilio gentilium de bello terga vertentium. Caetera quae in hoc bello acta sunt, tam in populo Christiano quam gentili, quae [0514A] etiam in obsidione urbis Antiochiae mira et inaudita gesta sunt, nullius stylo, nullius memoria aestimo retinenda, tot tamque diversa fuisse referuntur. Albert of Aix Medieval Latin The Latin Library The Classics Page

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
