# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 4.1.27-30

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 4.1.27 to 4.1.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/4.1.27

CAP. XIV. - Percepto nationum apparatu, quod principes inierint consilium. Visis autem tot millibus et armatura Corbahan incomparabili, et gloria rerum suarum, sub omni festinatione Antiochiam reversi sunt, diebus septem priusquam Corbahan et suae acies terminos et campos regionis Antiochiae attingerent. Reversi denique, sicut didicerant, et oculis viderant, adventum et omnem apparatum Corbahan, et omnem militiam quam eduxerat, duci et caeteris principibus clam retulerunt, ne populus exterritus, eo quod longa obsidione et gravi penuria affectus esset, desperaret [0487B] minusque resisteret, ac diffugium, tenebris ingruentibus, praepararent. Dux Godefridus, Robertus, Reymundus, Boemundus, Eustachius, Tankradus, omnisque primatus proxima die, postquam reversi sunt praemissi milites ad explorandum exercitum Corbahan, in unum convocati convenerunt, quid melius agerent, quod sanius consilium inirent discusserunt, ne subito praeoccupati, ab irruentibus millibus inimicorum in gladio et arcu consumerentur. Godefridus dux, Robertus et alii multi contendebant, ut exsurgentes in loricis, in galeis et clypcis, in signis erectis, in aciebus ordinatis occurrerent Corbahan in millibus supervenienti; et in Domino Jesu omnem spem suam ponentes, cum eis bella committerent, et in Dei nomine illic martyrio [0487C] vitam finirent. Alii consilium dabant, quatenus pars in obsidione remaneret, ne Turci ab urbe ad auxilium Corbahan erumperent, et fortior pars, juxta consilium ducis et Roberti Flandrensis, non longius quam trans duo milliaria obviam hostibus irent. CAP. XV. - Mysterium arcani consilii Boemundi de traditione Antiochiae. His in consiliis dum quilibet suam proferret sententiam, Boemundus, vir apprime prudens et astutus, Godefridum, Robertum Flandrensem et Reymundum seorsim a conventu sociorum abduxit in loco secreto, quibus omnia, quae habebat in corde suo, in hunc modum loquens, professus est: «Domini et fratres mei dilectissimi, secretum habeo quod nunc vestrae fidei aperiam, in quo, Deo annuente et opitulante, [0487D] omnis exercitus et principes nostri liberari et salvari poterunt. Civitas Antiochia, ex quo mihi promissum est quod in manum meam tradatur, jam septem transierunt menses. Et sic firmata inter me et traditorem haec est conventio sub fidei illius alligatione, quod nequaquam solvi aut mutari possit, sed in quacunque hora monuero, una ex turribus, quae ducit in civitatem et in qua idem traditor habitat, in manum meam reddatur. Multum enim pro hac re laboravi, videns urbem humanis viribus insuperabilem. Multam et innumerabilem pecuniam pactus sum illi dare; et non minus illum exaltare et ditare, inter amicos meos, quam Tankradum, filium sororis meae, sub fidei firmatione spopondi. [0488A] Hujus secretae conventionis et traditionis Boemundus aequivocus meus, vir de genere Turcorum, actor factus est a principio Christianitatis suae. Et nunc eo processit ratio ut nequaquam de omnibus, quae traditor pollicitus est, fallat, et in eo quod spopondi magnum illi praemium conferre me paratum inveniat. Unde quia non parvum talentum debeo illi dare, et hujus rei totum pondus sustineo, unum vobis secreto aperio, qui estis columnae et capitanei exercitus, videlicet ut si vestrae fuerit voluntatis et caeterorum, ubi civitas capta fuerit, in manu mea reddatur. Hanc conventionem et consilium ad finem pertraham, et quod pactus sum traditori, ex meo sine dilatione conferre paratus sum.» Haec audientes principes, magno gaudio gavisi sunt, et ex omni [0488B] benevolentia Boemundo civitatem annuerunt, caeterosque comprimores pariter ejusdem doni et concessionis voluntarios reddiderunt.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
