Latin
4.1.37 to 4.1.40
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 4.1.37-40
Not analysed yet
CAP. XIX. -Viri cordati qualiter per coriaceam scalam intromissi sint. Ad haec tam magnanimorum principum verba et solatia, plurimorum mentium dubietas detersa est. Et scala assumpta, quae ex corio erat taurino, ad id negotium aptissima, paulatim muro appropinquant cum interprete suo, ubi ad moenia traditor viros adventantes operiebatur. Ut ergo praemissi aliqui adfuerunt, alii ex domesticis ducis, alii ex comitatu Roberti; quidam ex familia Boemundi, Turcum eos ad moenia praestolantem interpres compellat ut [0490B] funem a moenibus jaciat, qua scala innodata in moenia sublevetur, per quam milites ascendentes intromittantur. Turcus, sicut devoverat, scalam fune sublevat, circa moenia fortiter alligat, et submissa voce viros confortans, monet ut indubitanter ascendant. Nec mora, lorica et galea induti, gladio accincti, hastis innitentes, et manu se trahentes, scalam ascenderunt viri audaces, quos alii subsequentes in dubia spe vivendi, jam ad viginti quinque immissi sunt. His immissis, et nimio silentio conquiescentibus, confratres juxta muros existentes, et eventum rei exspectantes, sed neminem audientes, viros immissos jugulatos et in fide falsa subito suffocatos existimabant: unde ascendere et subsequi retardabant. CAP. XX. -Scala dirupta nonnulli perierunt; sed denuo reparata fiducialiter ascendunt. [0490C] Milites vero immissi, intelligentes quod socios Christianos adeo timor invaserat, ut se subtrahendo a scala abirent, trans moenia a muro se inclinantes, submissa voce socios ascendere hortabantur, asserentes se nihil illic periculi passuros. Hi fratrum voce audita adhuc viventium, certabant vehementi studio scalam ascendere et urbem intrare, donec prae nimia pressura et pondere, moenia antiqua et inveterata, dissolutis saxis cum caemento, scissa sunt et diruta, sicque scala, retinaculo carens, prorsus humi corruit cum viris adhuc in ea consistentibus. Erant autem juxta muros lancearum hastae positae et erectae, in quibus confixi qui [0490D] corruerant, alii a saxis de muro cadentibus oppressi et semineces facti, aliqui mortui sunt. Quod multum populus Dei inhorruit, existimans omnia haec in dolo a Turcis contigisse, et nunc universos immissos pulso dubio iniqua morte deperiisse. Non sonus, non fragor aliquis, licet a corruentibus et infixis maximus exstiterit, in urbe aut in moenibus est auditus. Dominus enim Deus ventum valide spirantem hac suscitavit nocte. Turcus fidem, quam Boemundo in urbis traditione devoverat, servans, funem iterato ad relevandam scalam dimittit. Qua rursus moenia fortiora in eodem loco circumdans, desolatos et perterritos per interpretem revocat, ascensumque repetere universos fideliter admonet. [0491A] Non ultra viri haesitantes, sed ex interpretis verbis roborati, et confratrum agnita salute, rursus scalam ascendunt, et moenibus inferuntur, donec ferme sexaginta super muros invecti constiterunt.