Latin
4.1.47 to 4.1.51
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 4.1.47-51
Not analysed yet
CAP. XXIV. -Pagani, quo quisque poterat, fugam ineunt: aliqui de altissimis rupibus cadentes elisi sunt et exstincti. Plurimi Turcorum videntes caedem gravissimam quae fiebat, et quia tota urbs armis et viribus Gallorum redundabat, vitae diffidentes, e turribus et praesidiis civitatis fugientes, ad montana contendunt, notitia viarum perplexarum, ubi praesidium magistrae [0493A] arcis intrantes, arma insequentium Gallorum evaserunt. Haec autem arx et palatium in montanis situm, nulla arte, nulla vi superari potest; nullus in ea manentibus adversari aut nocere potest. Alii, circiter mille, a longinquis partibus acciti auxilio et immissi, tubarum ac cornuum stridore exterriti, nimiaque suorum occisione desperati, quos prorsus notitia viarum et fugae latebat, pariter et ipsi ad montana, superiusque praesidium festinantes, ut Christianorum manum evaderent, in angustam et incognitam semitam caeco errore inciderunt. Ubi prorsus via deficiente, in sublimi colle nequaquam ultra revertendi facultas esse poterat, sed a sursum per declivia et scopulos arctissimos et incommeabiles cum equis et mulis corruentes, fractis collis, [0493B] cruribus, et brachiis universisque membris, inaestimabili et admirando casu universi perierunt. CAP. XXV. -De opibus inventis in civitate, et qua die capta sit urbs. Populus autem Dei vivi reversus a caede et insecucutione gentilium in praesidium et montana fugientium, sole jam altius radiante et die plurima adulta, urbem perlustrant, victus quaeritant, sed paucos repererunt. Ostrea tantum diversi generis et coloris, piper quoque et pigmenta plurima, vestes, et papiliones gentilium, tesseras et aleas, quin et pecuniam, sed non multam invenerunt. Nec mirum, quia diuturna obsidione novem mensium vallata, tot gentilium millia illic congregata totum consumpserunt. Feria quinta erat dies serenissima, [0493C] quando tertio Non. Junii mensis tradita et capta est civitas Antiochia in manu Christianorum, Turcis prostratis et effugatis. CAP. XXVI. -De fuga et nece regis Antiochiae.