# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 4.1.55-58

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 4.1.55 to 4.1.58. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/4.1.55

CAP. XXVIII. - Excusatio fratrum, quare non subvenerint coram se pereunti. Non mirum alicui videatur, nec quisquam Gallos [0495A] hebetudine mentis, aut timore supervenientis multitudinis concussos mollescere arbitretur, et ideo tardatos ad opem et vindictam confratris ante omnium ora percussi et decollati, cum nulla plaga mundi ante Galliam audaciores et in bello promptiores nutriat. Verum equorum defectione eos fuisse retardatos procul dubio credat, quos aliquando pestilentia, aut diuturna fame, aut interdum fallaci Turcorum sagitta amiserunt. Vix enim Gallis centum quinquaginta equi remanserant, et ipsi attenuati fame pabulorum; Turcis vero pingues et non fatigati erant: quapropter celeri cursu evadere, et Galli eos nequaquam praevertere potuerunt. Quadringenti tantum equi Turcorum in Antiochia reperti et capti sunt, quos minime adhuc suo more ad equitandum [0495B] domuerant, aut in persecutione hostium flectere, et calcaribus urgere didicerant. Dehinc post Turcorum discessionem, peregrini tristes et dolentes exstinctum corpus Rotgeri urbi intulerunt, cum ejulatu magno et fletu, ingemiscentes quomodo unus fortiorum de populo cecidisset, qui semper erat pervigil in insidiis et strage gentilium, cujusque facta insignia ampliora fuere quam noster stylus queat explicare. Fama quidem ejus apud Turcos omnes antecessit, et libenter eum videre et audire solebant in omni negotio quod cum Christianis agebant, aut in restitutione utrinque captivorum, aut cum aliquando pacem inter se componebant. Sepultus est autem in Antiochia idem miles fortissimus in vestibulo basilicae B. Petri apostoli a principibus [0495C] Christianorum, et a Domino episcopo Podiensi, et ab omni clero catholico qui aderat, animaque commendata Christo Domino orationum victimis et psalmorum hymnis, cujus amore et honore exsul factus, mori non dubitavit. CAP. XXIX. - Obsidio nationum circa Antiochiam. Vix inclyti militis expletae sunt exsequiae, et ecce in ipso mane Sabbati, quod illuxit tertia die postquam urbs capta est, adsunt universae barbarae nationes et legiones gentilium in apparatu copioso, quas Corbahan ex universis regnis, terris et locis orientalis plagae contraxerat, in campis et planitie tentoriis locatis, obsidionem faciens circa spatiosae urbis muros et moenia. Tertia dehinc die postquam fideles Christi obsedit longe a muris residens, inito [0495D] consilio, ut propius civitati hospitaretur, sustulit castra, et in multitudine virtutis suae in montana in circuitu magistrae arcis, et in ea parte qua urbs capta est, in excelso rupium sedem posuit, ut Sensadoniae et Buldagi, filiis Darsiani, caeteris in praesidio manentibus, esset solatio, utque locum videret per quem urbs tradita et Christiani immissi sunt. Similiter ex iisdem montanis alii ex populo Corbahan in dextro latere praesidii, quo dux Godefridus turrim et portam hanc infra tuebatur, qua Boemundus ante urbis captionem extra consederat, tentoria vi locaverunt per devexa montium, ne aliqua licentia et opportunitas exeundi Christianis ulla parte concederetur.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
