# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 4.1.75-76

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 4.1.75 to 4.1.76. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/4.1.75

CAP. XXXVIII. - Verba consolatoria clerici cujusdam ad populum. Ad haec quidam frater fidelissimus, genere Longobardus, vita et ordine clericus, juxta praefatum novum praesidium consistens, desolatis Christi militibus omnibus, qui illic aderant clericis, laicis, nobilibus et ignobilibus, magnum exhibuit solatium, quo dubia corda cunctorum metuque fluxa relevavit, dicens: «Fratres universi, qui laboratis fame et [0501C] pestilentia, qui Turcorum et gentilium turbis vallati mortem temporalem speratis incurrere, non hunc gratis sufferre vos credatis laborem, sed audite et pensate praemium quod Dominus Jesus omnibus his redditurus est qui ejus amore et gratia hac in via morituri sunt. In initio enim hujus viae quidam sacerdos vir boni testimonii et eximiae conversationis, in Italiae partibus manens, mihi a pueritia notus, quadam die more solito missam celebraturus, ad dioecesim sibi commissam solus carpebat iter trans spatium cujusdam agelli: cui in affabilitatis obsequium quidam peregrinus adfuit, de viae hujus instantia requirens quid super hac audierit, aut quid primum sibi de hoc videatur quod tot regna, tot principes et universum genus Christianorum sub una intentione et [0501D] desiderio ad sepulcrum Domini nostri Jesu Christi, ad sanctam confluxerint civitatem Jerusalem.» Qui respondit: «Diversi diversa super hac sentiunt via. Alii dicunt a Deo et Domino nostro Jesu Christo hanc in omnibus peregrinis suscitatam fuisse voluntatem; alii pro levitate animi hanc Francigenas primores plurimumque vulgus insistere, et ob hoc in regno Hungariae et aliis regnis tot peregrinis occurrisse impedimenta; nec ideo intentionem illorum ad effectum posse pertingere putant. Unde meus adhuc haesitat animus, alioqui diu hujus viae desiderio tactus et totus in ipsa intentione occupatus.» Cui protinus praedictus peregrinus ait: «Non levitate aut gratis hujus viae credatis fuisse exordium, [0502A] sed a Deo, cui nihil impossibile est, dispositum; et procul dubio inter martyres Christi in aula coeli noveris esse computatos, ascriptos et feliciter coronatos quicunque in hac via morte praeoccupati fuerint, qui in nomine Jesu exsules facti, puro et integro corde in dilectione Dei perseveraverint, et sine avaritia, furto, adulterio, fornicatione se continuerint.» Presbyter vero, admirans in verbis et promissione peregrini, quis fuerit aut de qua ortus regione perquirit, vel unde hoc certum didicerit quod gloria coelesti cum beatis sint coronandi qui in hac expeditione vita decesserint. Protinus sciscitanti sacerdoti totius rei veritatem in hunc modum detexuit, dicens: «Ego sum Ambrosius, Mediolanensium episcopus, servus Christi. Et hoc tibi sit signum, et [0502B] universis populis catholicis, viam hanc insistentibus, quia non fallo de omnibus quae de ore meo audisti. Ab hodierno tribus annis evolutis scias Christianos, qui superfuerint, post multos labores civitatem sanctam Jerusalem, et victoriam de cunctis nationibus barbaris feliciter obtinere.» His dictis sine mora evanuit, nec ultra post haec visus est. Haec se vidisse et audisse a sancto Dei episcopo idem egregius presbyter cum veritate summa asseruit et nunc, ex quo visio et promissio illa facta est, duo completi sunt anni; tertium adhuc restare omnibus certum est. Posthaec, sicut praedixit B. Ambrosius, episcopus Mediolanensium, in tertio anno Christi milites peregrini et eorum principes obtinuerunt Jerusalem et mundaverunt illic sancta, Sarracenis fugatis et [0502C] attritis.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
