# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 4.1.85-88

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 4.1.85 to 4.1.88. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/4.1.85

CAP. XLIII. - De inventione Dominicae lanceae. [0505A] In hac itaque famis afflictione quam audistis, et timore obsidionis, et sollicitudine insidiarum assultuumque quos a foris Turci adhuc assidue inferebant, populoque Dei humiliato ac desperato, clericus quidam de terra Provinciae per visionem sibi lanceam revelatam asseruit, qua Dominus noster Jesus Christus in latere perforatus est. Hic enim clericus episcopo Podiensi, domino Reymero, et Reymundo comiti locum, quo pretiosum thesaurum lancae reperirent, retulit, videlicet in ecclesia B. Petri apostolorum principis, visionem suam sub omni veritate, qua potuit, attestatus. Qui verbis illius credentes, ad locum quem clericus asserebat, communi decreto venerunt. In quo fodientes, lanceam, sicut a clerico [0505B] didicerant, invenerunt; inventam autem in praesentiam omnium Christianorum principum in ipso oratorio protulerunt, plurimum hanc divulgantes et ostro pretioso involventes. In hujus denique inventione spes et laetitia magna facta est in populo Christianorum, qui non modica celebritate et oblatione innumerabilis auri et argenti hanc venerati sunt. CAP. XLIV. - Ubi Petrus legatione fungitur apud Corbahan, principem obsidionis. Transactis deinde aliquot diebus, omnis primatus et duces Christiani exercitus adhuc haesitantes et vitae diffidentes in tot adversitatibus, et famis pestilentia, bellumque cum tot nationibus committere metuentes, eo quod viribus hominum et equorum valetudine exhausti essent, consilio inito, decreverunt [0505C] legationem mittere Corbahan magistro et principi exercitus et obsidionis. Sed neminem invenerunt qui tam ferocissimo et superbo loqui auderet, quousque Petrus, qui principium hujus viae exstitit, se iturum indubitanter obtulit, et homini magnifica nuntia dicturum. Sine mora injuncta sibi legatione a duce Godefrido, Boemundo et aliis principibus, Petrus praedictus statura pusillus, sed meritis magnus, ad tentorium Corbahan, in medio gentilium iter praesumens, Deo protegente solus pervenit. Cui per interpretes nuntia Christianorum in hunc modum retulit: «Corbahan, princeps clarissime et gloriosissime in tuo regno, nuntius sum Godefridi ducis, Boemundi et principum totius Christianae multitudinis: decreta et consilium eorum, quod porto, ne [0505D] dedigneris accipere. Ductores Christiani exercitus decreverunt, si Christo Domino, qui verus est Deus et Dei Filius, credere concesseris, et gentilium spurcitiis abrenuntiaveris, tui fieri milites, et Antiochiam civitatem in manu tua restituentes, tibi sicut domino et principi servire parati sunt.» Quod audire, ne dum facere, contempsit. Petrum vero Eremitam sacrilegos ritus suos et sectam gentilium edocet, asserens se nunquam ab hac recedere.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
