Latin
4.1.89 to 4.1.92
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 4.1.89-92
Not analysed yet
CAP. XLV. -Item de eodem, et quam tumide princeps verba legationis acceperit. Petrus, audito Corbahan, nempe quod in derisum nomen et admonitionem Christianae fidei acciperet, alia ei aperuit nuntia: «Visum est, inquit, adhuc [0506A] Christianis principibus, quandoquidem tam egregios homines tibi subdi recusas, et Christianus fieri renuntias, ut viginti tirones de tua eligas multitudine, quod etiam Christiani facient, et datis utrinque obsidibus, et facto juramento utrinque tu in deo tuo ipsi in Deo suo, singulari certamine in medio confligant. Et si Christianis victoria non contigerit, ipsi in terram suam pacifice et sine damno redeant, Antiochiam tibi reddentes; si vero tui triumphare nequiverint, pacifice tu tuique ab obsidione repedetis, urbem et terram nobis relinquentes, et non patiaris tantum exercitum perire mutuo confligentem. Si autem hoc a Christianis decretum contempseris, certus sis quia crastina luce universi tecum praelia conserent.» Corbahan, his auditis, Petro in superbia [0506B] magna respondit: «Unum, Petre, te scire volo quod Christiani eligant, scilicet ut omnis imberbis juventus ad nos transeant, mihi et domino meo, regi Corrozan, servientes, quos magnis beneficiis et muneribus ditabimus; puellae adhuc intactae similiter ad nos accessum habeant et vivendi licentiam; barbati vero et aliquam canitiem habentes cum mulieribus nuptis decollandi sunt. Alioqui nulli parcam aetati, sed omnes delebo in ore gladii; quos autem voluero, in catenis et vinculis ferreis abducam.» Hoc dicto ostendit ei omnis generis catenarum et vinculorum copiam innumerabilem et inauditam. CAP. XLVI. -Petrus revertitur, responsio majoribus aperitur, et quid facto opus sit in commune discutitur. [0506C] Petrus ad haec a Corbahan accepta licentia redeundi, urbem Antiochiam introivit, renuntiaturus jactantiam quam audiverat a Corbahan. Et ecce universi principes in circuitu Petri conglobantur cum caeteris Christianis militibus, quid Corbahan responderit, auscultare desiderantes et scire utrum bellum attulerit, aut aliquod foedus pacis constituendae. Petrus circumfusus fidelium turbis, Corbahan bellum desiderare indicat, nihilque nisi in superbia magna et fiducia multitudinis suae locutum fuisse asserit, et caetera minarum, quae audierat, referre incipit. Sed eum procedere ulterius dux Godefridus non patitur; sed seorsum ductum monuit, ne quidquam de omnibus quae audierat ulli indicet, ne populus, prae timore et augustia deficiens, a bello subtraheretur. [0506D] Jam trium hebdomadarum et totidem dierum processerat tempus quo populus Christianus obsessus coepit angustiari penuria necessariorum et defectione panis. Unde non ultra sufferre haec valentes, invicem consultum vadunt magni et parvi, dicentes utilius esse mori in bello quam fame tam crudeli perire, et de die in diem populum attenuari et mori.