Latin
4.1.95 to 4.1.96
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 4.1.95-96
Not analysed yet
CAP. XLVIII. -Relicto in urbe Reymundo comite, fideles portis erumpunt, quibus gentiles a magistra arce signo accepto occurrunt. [0507D] Sic omnibus istis ordinatis et dispositis, comitem Reymundum, aliquantulum infirmitate laborantem, ad tuendam urbem propter Turcos, qui erant in eminentiore arce cum Sansadonia, filio Darsiani, reliquerunt cum plurima virtute Christianorum. Hoc expleto, omnes unanimiter, sicut ordinati erant, et principes singuli cum suis aciebus aperta porta qua porrigitur trans Fernam pons lapideus, adversus Barbarorum legiones procedere decreverunt, in vexillis mille variis et decoris, in loricis et galeis. Corbahan similiter et Solymanus in dextro et sinistro cornu, in fronte et a tergo, multiplices statuunt acies, arcus osseos et corneos in manibus ad pugnandum tenentes, celerique pede a castris procedentes, [0508A] Christianis obviam invehuntur, ut primi grandine sagittarum certamen ineant, buccina, tubis et cornibus intolerabili clamore intonantes. Providerant enim sibi non solum ex legatione Petri, qui bellum in crastino eis praedixerat affuturum; sed quotidie suspecti et solliciti erant ne Christiani ex improviso bellum cum eis committerent. Unde ad arcem Sansadoniae nuntios assidue dirigebant, quatenus si quando persentiret Christianos armari, aut hortari ad pugnam, eis nuntiaret, eo quod ab arce, in supercilio montis sita, spectaculum rerum universarum undique in urbe habuerit: quo et ipsi parati et cuneati occurrere possent, et minus provisis Galli nocerent. Sansadonias nuntia mittere negat sed pannum latissimum nigerrimi et horrendi coloris, [0508B] in summitate hastarum praefixum, in culmine suae arcis erigere pollicetur, deinde horrisona buccina vehementer perstrepere et ita gentiles certos reddere de apparatu belli Christianorum. Hunc itaque pannum fuscum in signum conserendi Martis erigens in montanis, super ipsam praedictam arcem fixit, eadem hora qua Christianorum apparatus summo diluculo fieri coeperunt, et acies ordinabantur: ut viso hoc signo, etiam gentiles ad resistendum providerent, arma et acies ordinarent. Protinus panni hujus signo et fragore buccinae, horribiliter tonantis, praemoniti, densantur et cuneantur, et Christianis turmis in occursum tendunt, ab equis circiter duo millia descendentes, ad prohibendum pontem ejusque fluvii transitum.